Latin
INELUCTABILIS VIS FATORUM. SEU ATYS Croesi Lydorum Regis Filius, ab infelici, ACTUS III., SCENA V.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2.6.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
FOrtuna summum tollet ad honoris gradum
Quam forma ptaestans, generis antiqui decus
Commendat, et virtutis effulgens iubar,
Si pronus animus, mutuae ardoris faces
Cass. Quis dona sortis abnuat? numquam pede
Redit secundo, eiecta si fuerit semel.
Hip. Ambigua sors, versatur instabili rota:
Cum pulsat, aperi, ne tuas linquat fores.
Asp. Felix, Hypoclea, esse si cupias, potes.
Propellit aura mitis, atque urget ratem.
Amor gubernat, littus Hymenaeus legit.
Eub. Secura, quae iam prospicit portum ratis.
Nos vehimur alto; agitamur incerto salo.
Asp. Regina fies: igne si pectus calet,
Et sponsa dici Principis Lydi petis.
Hyp. Sponsae superbum nomen est, famulam voca.
Asp. Connubia faustis iungat ominibus Deus,
Cui magnus orbis, aula cui paret Iovis.
Hyp. Fortuna, quo me cnlmine immeritam locas?
Asp. Formae venustas meruit, ac oris nitor,
Castive mores: captus his natus meus.
Cass. Beata nympha! regium limen patet:
Conscende thalamos. Ora cur pingit rubor?
Hyp. Regina, tanto indigna sum fastigio.
Ignosce fassae: genibus advolvor tuis.
Asp. Assurge: frons modesta, niveus te pudor
Adducit aulae. Eub. Regiae, virgo, gere
Morem voluntati. reluctari est nefas.
Hyp. Conditio tenuis me reluctari iubet.
Asp. Ne crede, Hypoclea, invenit amantes pares,
Aut reddit ardor. Hyp. Obseqaor, famulam ut decet,
Regina, iussis. Asp. Nuptiis dignam indue
Thalamoque speciem: linque privatos lares,
Subi penates regios, Craesi nurus.
Hyp. Pareo monenti: coepta fortunet Deus.