Latin
INELUCTABILIS VIS FATORUM. SEU ATYS Croesi Lydorum Regis Filius, ab infelici, ACTUS III., SCENA VI.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2.6.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
COnnubia iam Cupido festinat mihi.
Regina sum, beata sum chor. Famulus tuus
Sed quid Chorebus? Gor. Facilis ad honores via
Fido ministro regiae uxoris patet.
Alc. Supplex adorat Lydia, et donis colit.
Sed quem virorum capiet hoc vultus ebur?
Chor. Graesi nepotem. Alc. Tamdiu exspecterm meum,
Het fata1 sponsum? nulla spes ergo super?
Chor. Quae nil potest sperare, desperet nihil.
Alc. Infesta nobis Iuno. Chor. Nec multum Venus
Benigna. Gorg. Charites pectore ac vultu refer,
Nubes profecto flammeo involuens caput.
Alc. Numquam subivere hae meas aedes Deae.
Chor. Credo lubenter. arguit frontis rigor.
Cass. Ad nuptias vocamur, et nectis moras
Gorguna? pueri nuptiales iam faces
Vibrant patrimi. Gor. Sola fecedo, et comas
Compono in horto. Chor. Ludicram clementiam!
Cass. Cur feminae sic anxie ambimus viros,
Cum tot labores, onera tot nuptas gravent?
Saepe est ferendus coniugis vultus trucis,
Irata saepe frons, supercilium grave.
Peiora taceo, verbera, et tristes minas.
Alc. An me maritus increpet? duris agar
Verbis proteruus? Cass. Cogita curas graves
Puerperii deinde omnium fastidium
Fastidiorum maximum. Alc. Nolo amplius,
Nolo maritum. Chor. Facilis excusatio,
Cum nemo ducat. Acl Coniugii terret labor.
Mel Caffandra, cessas? regis imperium leve
Forsan videtur? Cass. Iam faces Phaedrus quatit,
Alacresque comites. Phae. Principi obsequium meum
Dudum paratum; regiae ut sponsae facem
Praeluceam patrimus Hya Haud regis moror
Mandata, munere rite defungar meo.
Eras Felicibus ducetur auspiciis domum
Regina virgo. Candidis alis micat
Flammatus amor. Hya Et marcido Hymenaeus gradu
Aulam pererrat, ebrio innectens rosas
Capiti perennes. Phae. Magna genialem thorum
Soror Tonantis lustrat, et ploli favet
Hinc proditurae. Hya Gratiae nexae invicem
Amanti honorem virgini adspirant novum.
Era. Dii Deaeque connubia regum fovent.
Phaed. Tam grata superis aula, tam Iargus favor
Diffunditur clementis in Craesi domum.
$$$Mel. Favor perennet! principi referam omnia.