Latin
INELUCTABILIS VIS FATORUM. SEU ATYS Croesi Lydorum Regis Filius, ab infelici, ACTUS IV., SCENA III.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2.7.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUis tollit aprum, et liberat silvas metu?
Chau. Rex mittet audacem manum, et fortes viros.
Amoe. Qui nostra pecora, qui oves nostras vorent.
Mis. Tum pessimos Plutonis absumat canis.
Chau. Meliora suadet indoles mitis ducis.
Amoe. Quis militem compescet effraevum, impium?
Mis. Sic nostra manus infirma, sic robur meum
An non perimere belluam immanem queam?
Chau Si non moveret se fera, atque ictum tuum
Tremens, pavensque exciperet, haud ausis tamen.
Mis. Eloquere parcius ilia, ni caedi velis.
Chau. Intrepidus adsto. Amoe. Ignosce, vicinum haud feri.
Mis. Non iusta caussa? Amoe. Sed quod huc compendium,
Aut hominis umbra? Phil. Sistite, et nostram quoque
Percipite mentem. Maximi ex utero Iovis
Tam magnus heros prodii. Chau. Summo Iove
Prognatus iste! exclusit ovo Helenae parens.
Phil. Feras peremi plurimas; porcos, apros,
Ursos, leones, tigrides. Vestram luem
Exscindere animus, nota si saevi mihi
Sint lustra monstri. Mis. Quo modo tolles suem
Ostende, quaeso. Phil. Tela sic vibro. gradum
Sic figo. Chau. Ne caput petas canum, obsecro.
Phil. Tentemus aleam. Amoe. libet. Phil. tranf. verbero.
Amoe. Transcendo. ferte sarcinam, aut saccum ocyus.
Mis. Cur istud? Amoe. Ut costodiam natum Iovis.
Phil. Mene animus est includere? Amoe. haud metuas tamen.
Phil. Dii Deaeque; Iupiter, Iuno, Venus.
Mavors, Cupido, Mercuri, Triton, Ceres!
Ab improbo sic ludor! Amoe. Includo: tace.
Phil Non sileo, non obedio. occumbam prius.
Amoe. Iam vinculis constrictus es, clama, geme.
Phil. O machinator fraudis, et scelerum artifex!
Amoe. Quam suave nostra luscinia cantat melos!
Mis. Pro lepore vel perdice vendas, si potes.
Amoe. Mecum in forum aufero: commodum at civis venit.
Chrys. Quid hospites divenditis? Amoe. Leporem velim.
Chrys. Tam magnus unde? Amoe. Mysia ingentes alit,
Hic e minoribus unus. Chrys. Aspiciam rogo.
Amoe. An emere cupis? Chrys ostende. Amoe. Vendam, si lubet.
Chrys. Quanti? Amoe. duobus aureis nummis. Vide,
Et solve vincla. Chrys. non moror Amoe. Subducite
Vos interim. Chrys. Quis daemonum? heu perii? Phil cade
Profane: sic ludibrio Divum genus
Habear protervis? Chrys. Parce. merui nil ego.
Phil. Egone parcam? occido. Chrys. diffugio miser.
Has nolo merces cautius posthac emam.
Phil. Ita turba me vagass non erit inultunnefas.