Latin
INELUCTABILIS VIS FATORUM. SEU ATYS Croesi Lydorum Regis Filius, ab infelici, ACTUS IV., SCENA VI.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 2.7.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
REx magne, abire Brotophago nolunt duce
Mysi absque nato. Croe. Cur id? Mel. Auspicio sui
Superare posse Principis sperant aprum,
Haud profuturum altetius, inclamant, sibi
Croe. Quae caussa? iuvenes mitto deiectos. Atys
Novus est maritus. Aty. Grata quae quondam mihi,
Cur nunc negantur? praelium, ac clamor canum
Quam suavis oblectatio mentis fuit?
Hinc fama, gloria, decus et nomen venit.
Fortasse mollis videor, ac deses patri?
Quem meesse cives, nupta quem credet nova?
An non pigebit Principi ignavo datam?
Concede proinde, me ire venatum, parens,
Meliora vel te nosse, persuade, rogo.
Croe. Notata numquam ignaviae labes fuit,
Nec ulla culpa lumina offendit mea:
At somnium minatur, aevi e brcvis,
Fili, futurum. cuspide heu! ferri cades.
Hinc illigavi nuptiis. tela omnia
Procul temovi. fata si forte aspera
Rumpam cavendo, vita dum superat mihi.
Aty. Ignosce, genitor: somnium haud recte accipis.
Non dente saevo belluae, aut irae impetu,
Sed ferrea mihi cuspide minatur Deus.
Si pugna cum hostibus foret, iustus timor
Ageret parentem; cessat, ubi silvas peto,
Aprumque tollo. abire permittas, precor.
Croe. Ratione vincis, nate, dum caeli minas
Prudens reiolvis. Sed tamen vacuum metu
Nonest paternum pectus. Abitum non veto,
At cura torquet. Aty. Ibit adrastus comes.
Croe. Adraste, ne quid accidat nato, cave.
Ad. Magnanime Rex, discrimini opponam meum,
Si sit necesse, pectus, atque Atyn tegam.