Latin
INNOCENTIA DOLO CIRCUMVENTA, SEU DEMETRIUS Philippi Macedonum Regis filius, SCENA IV.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 3.4.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUod fama nuper sparserat,
Nunc esse cerno verum:
Belli metus depulsus est,
Tristisque Martis horror.
Mach. Pax visa terris cedere:
Demetrius reduxit.
Lyc Aemathia tanto munere
Obstricta non silebit.
Ad astra toliet Principem,
Caputque cinget auro.
Pax alma donum caelitum,
Pax potior est triumphis.
Mar. Ad arma Mavors provocar,
Queis gloriae cupido.
Mel. Eiuro tela, protero
Furentis arma Martis.
Mac. Trophaea pulchra res quidem:
Sed patriae haudnocebo.
Mar Rem patriae qui promovent,
Ex hostibus triumphant.
Temp. Gladios olivae nectite.
Mars quippe praevalebit.
Mel. Non necto Temp. Nectes. Lyc. Bellico
Non aestuo furore.
Temp. Dat Tempus arma: sumite.
Quis Tempori resistet?
Mar. Mavors iubet cum Tempore:
Pax semper haud manebit.
Mac. Ergone rursus classicum
Canemus, et gememus?
Mar. Tem. Sic Tempus et Mavors iubent,
Domini nimis potentes.
Mel. Cedamus igitur Tempori:
Sumamus arma laeti.
Lyc. An nostra, quaeso, gloria
Redibit, ac vigebit?
Mach. Florebit Aemathiae decus,
Gentesquc sternet ensis.