Latin
INNOCENTIA DOLO CIRCUMVENTA, SEU DEMETRIUS Philippi Macedonum Regis filius, ACTUS IV., SCENA IV.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 3.7.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
SEdere iudex cogor infelix parens,
Aut crimen inventurus in nato meo,
Calumniae seu forte facturus reum.
Utrumque durum. Quo rapit fratres furor?
An non monebam, vinculum firmissimum
Amoris esse, nulla quod rumpat dies.
Vis nulla frangat? verum ubi irarum faces
Odiique flagrant, non procul cladem abfore?
Vos aure surda dicta sprevistis mea:
Amore regni frater in fratrem ruit.
Hereditatem cernitis vivo patre,
Quid fiet extincto? Agite, nunc aures patent,
Referte, veri quidquid aut ficti libet.
Pers. Reseranda ianua nocte nimirum fuit,
Et hostis accipiendus, ac ferro impio
Praebenda cervix; nemo cum credat scelus
Nisi perpetratum. Crimen admisi nocens:
Advire quippe cogor eadem, quae reus.
Dem. Quod innocenti, frater, adfingis nefas!
Ego machinatus in tuam vitam fui?
Pers. Accinctus armis nocte petiisti domum.
Dem. Quatuor an armati tuam expugnent domum,
Et te trucident? iste quam fallax metus,
Et timor inanis? Pers. Veste cur tectum fuit,
Ni fraus subesset, ferrum? An insidias potes
Negare structas? Dem. Numerus hic certet tibi,
Cademque patret? Pers. Parva non raro manus
Prostravit hostem. Dem. Caussa quae caedis mihi?
Pers. Regni cupido. Dem. Tanta sit regni sitis,
Fratrem ut trucidem? Pers. Roma Lte dudum imbuit,
Constare pretio quolibet regnum bene.
Dem. Numquam animus insons per scelus regnum pitit.
Pers. Est pallium innocentia et larva improba,
Qua vitia tegere, qui ambiunt culmen, solent.
Dem. Nondum orbe virtus cessit, ac scelerum pudor.
Pers. A te recessit, qui necem quaeris meam.
Dem. Calumniari perge, non reddes reum.
Erecta mens nil fraude, nil patrat dolo.
Pers. Credam innocentem, nocte dum insidias paras?
Dem. Patere amicam credidi fratris domum.
Et clausa fratri est, crimini ut faceret locum.
Ad suspicandum caussa quem invitat Ievis,
Aut nulla, mentem sceleris consciam gerit.
Phil. Ambigua caussa; non saris crimen liquet:
Nec vanus accusator auditus tamen.
Absolvere, aut damnare neutrum nunc volo.
Inposterum argumenta perspecti dabunt
Utrinque mores. Faxit o Divum parens,
Nullius unquam sceleris inveniam reos.