Latin
INNOCENTIA DOLO CIRCUMVENTA, SEU DEMETRIUS Philippi Macedonum Regis filius, ACTUS IV., SCENA V.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 3.7.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
ROmam Philippus mittit, et caussam iubet
Regni tueri. Apel. Arcana speculari magis.
Phil. Quid egerit cum Quinto Demetrius,
Quid cum senatu, fratris in frandem sui.
Ap. Legatus omnai, rite si munus velit
Obire, norit: cuncta perpendat probe.
Sermone et astu quosdam in obsequium trahat,
Animosque captet. Sed via obliqua tamen
Deflectat, instar vulpis annosae, gradum.
Phi. Nec parcat auro: clavis est, motu levi
Arcana quae recludit, atque animi eruit
Sensus latentis. Ap. Cura nos eadem premit
Secreta nosse. Phil. Plura, quam cupias, scies.
Ap. Omnem Movebo lapidem, ut officium probem
Regi futuro. Phil. Si innocens Demetrius,
Et nullus unquam sermo de regno fuit?
Ap. Sit innocens: iam Perseo dedimus fidem.
Phil. Verum Philippus credit expertes doli.
Ap Credat. Fovere Persei partes iuvat.
Phil. Rex contumaces puniet. Apel. Solis teget
Favor Orientis. Phil. Quo modo fiet reus,
Nullius insimulare quem culpae potes?
Ap. Conficta reddent verba suspectum patri,
Falsaeque Quintii litterae allatae domum.
Sic praevalebit Perseus, frater cadet.
Phil. Quod fraudis huius proemium nobis erit?
Ap. Ad summa honorum culmina extollet novus
Ductor ministros. Imber in gremium fluet
Praedives auro. Phil. Cedo: te sector ducem.
Honoris allicit decus, Et auri niror.
Et cur resistam? Regium est uti dolis.