Latin
PERFIDIA PUNITA, SEU PERSEUS Ultimus Macedonum Rex a L. Aemilio Paulo victus, et, ACTUS IV., SCENA III.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 4.7.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUis rumor aures pepulit infelix meas?
Occidimus omnes? Perseo stragem ultimam
Hostis cuentus intulit? paucos fuga
Eripuit, et maritus occisus iacet?
Call. O dura fata! periit et coniunx meu
Tristi duello: rarus e castris domum
Miles rev ersus. Unica quot hausit viros
Nefanda pugna? Copias quis nunc novas?
Nic. Hoc ost, quod oculi sponte manarun mihi
Fletu frequenti, maestus hoc monuit sopor.
Subtrahere se certamini iussi tamen,
Cavere tela. imperia contempfsit ferox.
Call. Pro Rege dum audax praelium Antigonus ciet,
Aciemque dubiam robore 'etentat luo,
Mucrone diro colla transfixus cadit.
Nic. Est mortisignotum genus; solum audio
Cecidisse sponsum. Call. Fertur huc trepido gradu
Olympias, iam CCFta discemus, redux.
Cur sola festinas sine marito domum?
Oly. Ah parce quaerere! pectus ingenti labar
Colore quassum. Vicit heu! coniunx meus!
Tegere cadentem corpore volebam, haud ferus
Permisit hostis. Arma iuverunt nihil,
Nil scutum et hasta: misera vix potui pedcm
E praelo referre. Nic. Quod fatum mei,
Soror, mariti? vivit? Oly. Infausto iubes
Onerare mentem nuntio: ad plures abiit.
Nic Non fama inanis ergo, non rumor fuit.
Quid agam relicta? lacrimae ex aequo meos,
Dirusque posthac divident annos dolor,
Post fata donec coniuge recepto fruar.
Oly. Amore numquam tangar alterius viri,
Sed maesta viduos Virgo servabo toros.
Call. Quis credat hoc? Post quatuor nubent dies.
Severa nimis exempla quis cupiat sequi
Aetate nostra? sponsus occiderit meus,
Maerore vitam haud finiam aut luctu tamen.