# Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 5.8.2.2

Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata, PIETAS IMPIA, SEU ROSIMUNDA Pia in Patrem, impia in Maritum., ACTUS V., SCENA II.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-rettenpacher/selecta-dramata-diversis-temporibus-conscripta-et-in-scena-recitata/5.8.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-rettenpacher/selecta-dramata-diversis-temporibus-conscripta-et-in-scena-recitata/5.8.2.2

IAm vela turgent, pellit a puppi ratem
Ventus secundus: provehimur alto mari.
Spectare portum videor. In sidiae Duei
Iam sunt paratae: fidus Helmichis caput
Offert periclis. Forte Peredaeus quoque
Sese addet. Theo. Aut spes vana me lactat, calor
Aut fallit, ad nos ille transibit. Ros. Negat
Clotilda. Regiservat immotus fidem.
Theo. Amat Clotildam. Ros. Ignara non sum: vix tamen
Sententiam mutabit Theo. Ita constans erit.
Ut precibus haud flectatur? At superat dolus.
Ros. Clotilda tentat omnia: Moveri nequit.
Theo. An militem expugnare fraudes non queant?
Non feminae? Non mulier ego posthac vocer.
Ros. Sed arte qua vir fortis expugnabitur?
Theo Fortissimos hic sexus haud raro domat,
Trahitque captos servitutis sub iugum.
Ros. Nulla Peredaeum capiet, aut subdet vafrum.
Theo. Capietur. An Clotilda nescis quod suum
Huc vocet amantem saepius? Velum tibi
Vestesque sume: aliena Reginam tegat
Species, decorque. Voce submissa loqui
Conare; ne te agnoscat. Ros. Haud istud male.
Theo. Mox Regio videare vultu, cum genas
Pro more demulcebit: ac tibi ni manum
Operamque pronus spondeat, saevi minis.
A rege perimendum assere, uxoris thorum
Quod impotens irruperit. Flectes virum.
Ros. Arridet ista fraus: placet versutia.
Iam fingo vultum, iam tego volo comas.

---

Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Rettenpacher_dramata.xml.
