Latin
PAX TERRIS REDDITA, SEU Felix Laophili ac Irenes Connubium., ACTUS II., SCENA II.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 7.4.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
ABire cerno milites: quaero ocyus
An nil relictum, quod iuvet ventrem meum.
Obliviosos non alit Mavors viros,
Ut video, convasare meminere omnia.
Oen. Labore demens cur diem vano teris?
A Marte speras quidpiam, a castris lucrum?
Art. Reperire nummos aureos, vini cadum
Si forte detur. Oen. Quaere: forsan non datur.
Indulserim equidem facile, si tantium sua
Deferre secum milites cupiant bona,
Aliena linquant. Attamen contra ccidit.
Propria relinquunt, damna, morbos et famem:
Aliena rapiunt commoda, atque aurum ac opes.
Art. Quidquam invenire oportet, haud cesso prius.
Oen. Quo vane properas? forte te caedi iuvat?
Insanus hercle fuerit, aut daemon agit.
Art. Age, quaeso, festinante te siste huc graud.
Oen. Quid clamor iste? Art. Viden? equum mecum adveho.
Oen. Ubi rapuisti? Art. Repperi. Oen. Factum bene.
Inscende, vel circumage. Art. Non possum. Tibi
Honoriste, non mihi competit: fraenum cape.
Oen. Crudele monstrum! Art. Ascende: quo praeceps ruis?
Oen. heu! crura fregi. Quid miser posthac agam?
Art. Ignavus es: conscendo. Sic pulchrum viro.
Quod animal istud? neminem admittit: caduns
Omnes retrorsum. Cam. Quid? equus an vobis placet,
Impura faex? Rapuistis, ac auro lubet
Divendere? Art. Absit. cam. Cede meliori locum,
Lues profana. Met. Frater, audentem sequor.
Ignava monstra abite. Art. Non fuerit mora.
Cam. Librare at agiles nos iuvet saltu pedes.
Met. Sic corpus exercetur, ac animi vigor
Intenditur labore Cam. Sic pugnae gravi
Invicta vis praeludit, et palmam refert.