Latin
PAX TERRIS REDDITA, SEU Felix Laophili ac Irenes Connubium., ACTUS II., SCENA IV.
Simon Rettenpacher, Selecta dramata, diversis temporibus conscripta, et in scena recitata 7.4.4.2
Unproofread scanNot analysed yet
OTriste caelum! Sortis o duras vices!
Sic spernimur; mandata nos Regum sequi
Decet superba? Stirpe tam vili editi
Censemur Heroes? Genus Divum sumus,
Telluris almae silii; quamvis fremat,
Qui torquet orbem, qui regit nutu omnia,
Imperia ferre nolo, non patiariugum.
Rhae. Sidera cruenta! Regius fastus mihi
Mandata dictet? Paream iussis Ducum?
Eph. Subesse nolo; dente discerpam prius
Omnes tyrannos: lubricam haud servo fidem.
Bria. Haec membra frustra, robur ac vires parens
Largita nobis? Mentis idcirco vigor,
Ut serviamus? Mater hoc probrum ferat?
Ephi. Exsurge, Briareu, pectus antiquum advoca.
Per strata victor hostium tende agmina
Sacram ad coronam: prona per ferrum via
Ad sceptra semper. Rhaec. Ira Praecipitem haud agat.
Consilia lateant provida, insidias para.
Nihil timentem caede prosternes virum.
Bria. Invictus animus odit ambiguos dolos.
Per arma summum concito ad cumen gradu
Fratres, feramur. Eph. Tigris ut raptis furit
Animosa catulis, atque raptoem premit
Cursu citato; nostra sic virtus ruat
Magnos in ausus fervida, impatiens morae.
Rhae. Quid nisu inani vana molimur? Favet
Nunc tempus, aptus est prope insidiis locus.
Silvas pererrat Laophilus, astu cadat.
Bria. Ferro trucido. Regia incingo caput
Propere tiara. Rhae. Capere forstutum magis.
Ne perduelles vindicent caesi necem.
Eph. Dum vita superest, dubia populorum fides;
Cedent perempto territi, et causlam tuam
Omnes probabunt. Bria. Victimam Diti sacro;
Laophilus occidatur. Eph. Audaci pede
Contende Briareu, iungimus proni manus.
Bria. Immane nullum reddat attonitum scelus.
Ut terga vertat trepidus, et fugiat metu.
Nam Tyria pretio purpura haud vili sterit
Plerisque Regum. Rapere pulchrum per nefas
Aliena sceptra. Rhae. Perge quo virtus vocat
Gencrose ductor: neminem exagitat pavor.
Eph. Non si trisulco fulmine hoc Rector petat
Caput Deorum, fractus aut mundus ruat,
Tanto facinore abstineat Ephialtcs manus.
Bria Nocere nobis Iupiter quidquam queat?
Tonans tueri Laophilum forsan volet?
Provoco Tonantem: praelio certet mihi.
Eph. Caelum petamus, Regna si Terrae neget.
Rhoec. Tonare coepit: fulmen in silvas ruit,
Bria. Tona, cruente, fulmina, haud cedo tamen.
Ephi. Contende ad astra, sidera revelle ac Iovem.
Bria. Aggerite montes montibus, victus cadat.
Rhaec. Prosternor heu! Bria Non terreor dira face.
Eph. Saevus tyrannus superet? o fata impia!
Eria. Non sic abibunt odia: me perimat Tonans?
Prostrata virtus rursus emerget. Scelus
Crudele, mater vindica. O furiae! o furor!