Latin
2
Simon Speyert van der Eyk, De nihilo nobis penitus cognito 2
Unproofread scanNot analysed yet
QUARUMCUNQUE ARTIUM AC DISCIPLINARUM DOCTORES, VIRI CONSULTISSIMI, EXPERTISSIMI, PERSPICACISSIMI ORNATISSIMI JUVENES, QUI IN HAC CELEBERRIMA MUSARUM SEDE LITERIS OPERAM NAVATIS, PATRIAE SPES, PARENTUM AMOR, NOSTRA CURA, NOSTRAE DELICIAE! CUJUSVIS DENIQUE LOCI, ORDINIS, DIGNITATIS, HONORIS AUDITO RES, QUI AD HUNC ACTUM VESTRA PRAESENTIA ORNANDUM CONVENISTIS, CIVES, HOSPITES, SUIS QUISQUE MERITIS SPECTABILES! Summum itize Summum Academiae Lugduno-Batavae Magistratum me hodiè solenniter iterum depositurum Regia Lex jubet ea in primis breviter enarrare, quae, me Rectore, huic Academiae, sive laeta, sive tristia contigerint: uti et praemia publicè distribuere, quibus probatam Juventutis Academicae industriam eximia optimi Regis benignitas quotannis ornare voluit. Ad quod, dum me accingam, vestram, AA. HH.