# De nihilo nobis penitus cognito 32

Simon Speyert van der Eyk, De nihilo nobis penitus cognito, DE NIHILO NOBIS PENITUS COGNITO IN RERUM NATURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-speyert-van-der-eyk/de-nihilo-nobis-penitus-cognito/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-speyert-van-der-eyk/de-nihilo-nobis-penitus-cognito/32

In abyssum prolapsa, longo rure sus saeculorum tractu, chemicè in vicina corpora egerunt; formam tantum, rami, folia, ossa, vel partes duriores, servarunt; nova autem formata fuerunt corpora, quin imò integrae laminae, tractus immensi, sese horizontaliter suprâ se invicem mirum in modum disponentes: exorti sunt calces, scisti, lithanthraces, arenae. Arenae verò maximâ copiâ, quippe quae nihil aliud sunt, nisi granitidis minima grana, aquarum ventorumque diuturno et vehementissimo motu detrita, et à montibus primitivis graniticis, majoribus vel minoribus massis, separata, et in formam pulveris redacta. Itaque exstiterunt Montes, ita dicti, Secundarii. Posthac aetas vulcanica exorta est; Montes Ignivomi generati. Regiones vel viscera intima Telluris continere videbantur magnam copiam ferri et sulphuris, sive mixta, sive juxta se propius posita. Accessit aqua, quacunque ratione, quâcunque occasione, allata. Continuò chemica actio incepit, aqua in sua principia hydrogenium et oxygenium decomposita, calorico simul cum fluido electrico, immani copiâ, libero evadente, et vehementissimos simul exserente effectus, hydrogenium cum oxygenio ex aëre flammas cepit, oxygenium se cum ferro conjunxit; explosio enormis, nec minus terribilis orta est: fluidum elasticum, ita generatum, versus omnes omninò partes saeviit; summa petiit, atque infima Protinus, erumpente flamma, exsurgit superius, simul descendit inferius, turbat, disjungit, vehementissimis viribus vicina, ubique obvia, loco cedere facit; toti globo interitum minari videtur. Noster BOERHAVIUS in Horto Academico quondam idem experimento probavit; permixtis enim 100 libris ferri limaturae cum totidem floris sulphuris libris, accedente aquâ, sive, de industriâ, cum aquâ communicatis, parvus exortus vulcanus densissimusque fumus, in flammam tandem erumpens; disjectae moles superimpositae; lapides, alia, in aërem magnâ vi jactata. Tractus verò, vel catena montium vulcanicorum, qui et olim fuerunt, et ad hunc usque diem exstant, per totam ferè Tellurem se extendit juxtà montium primitivorum vel graniticorum catenam, et eodem ordine quondam processisse videtur.

---

Simon Speyert van der Eyk, De nihilo nobis penitus cognito. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nihilo_nobis_penitus_cognito.
