Latin
5
Simon Speyert van der Eyk, De nihilo nobis penitus cognito 5
Unproofread scanNot analysed yet
Pluribus Doctorum Societatibus fuit adscriptus, ut Harlemensi, eique, quae in Zoelandia est, quarum Opera nonnunquam suo labore et experientiâ ditavit (3). Poësin quoque Latinam amavit, atque coluit. Anno 1767 (4) uxorem duxit BARTHAM WEVERINGH, quam morte amisit, anno 1783 (5) Secundas dein iniit nuptias, anno 1789) (6), cum CORNELIA WILHELMINA GRASWINCKEL, quam, clade 12 Januarii 1807, capite vulneratam, 14 post dies (7), morientem vidit: quam orbus, cum neque ex hoc, neque ex priori matrimonio, ullam prolem habuisset, eâ, quâ Christi cultorem decet, pietate, et justâ ergâ Summum Numen modestiâ, ad obitum usque luxit. Vir fuit, jam indè à juventute, et per totam vitam, eximiae pietatis, et Religionis Christianae verus ac sincerus cultor. Beatè nunc vivit, qui in terris erat vir Optimus, optimè de hâc Academiâ meritus, cujus laus et decus diù viguit. Fide, comitate, consiliis et operâ, excellebat Medicus; in primis beneficus erat ergà eos, quorum res minus lauta domi; pauperum perfugium et solatium, moribus, factis, et omni virtutis genere, exemplum doctis, exemplum propinquis et civibus, exemplum nobis omnibus, pari animo imitandum. Et utinam hìc in tristibus memorandis subsistere posset oratio! At verò amisimus praetereà nuper (8) eximium Virum, JANUM ARENTIUM ras, Matheseos et Astronomiae, in hâc Academiâ, quondam Lectorem, dein Professorem Extra-ordinarium. Is natus, mense Augusto anni 1742, humiliori licet genere, post parentum obitum, ab avunculo educatus, suâ sibi industriâ, labore, parcimoniâ, et mirâ vitae benè regendae ratione, suis, neque aliorum, sumtibus, studiis prae(3) Vid. Verh. van het Zecunsch-Genootschap, D. II. bl. 343–360. (5) Die 25 Octobris 1783. (6) Die 14 Aprilis 1789. (7) Die 26 Januarii 1807. (8) Die 10 Novembris 1817. tize praesertim Mathematicis et Physicis tanto successu incubuit, ut, cum Doctissimus STEENSTRA, praeclarus in hâc Academiâ Matheseos olim Lector, Amstelodamum vocaretur, dignus ab Illustribus, tunc temporis, Curatoribus judicaretur, qui eandem provinciam susciperet. Eodem tempore A. L. M.