Latin
7
Simon Speyert van der Eyk, De nihilo nobis penitus cognito 7
Unproofread scanNot analysed yet
stantissimi Viri, adversam valetudinem et senectam eô esse prolapsas, ut, qui magni viri provinciam sustinerent, desiderarentur: verùm enimverò gaudemus simul, hanc provinciam viris, disciplinâ et laudibus in iisdem literis tantopere excellentibus, collegis Cl. BORGERO et BAKIO, esse traditam. In praecipuum Academiae Bibliothecae ornamentum erant Codices Manuscriptorum Orientalium GOOLII, SCALIGERI et WARNERI. Huic, in primis WARNERI Legato excutiendo, Illustres Academiae Curatores praefecerunt Cl. HAHIAKER. Quod verò, à WARNERO, Reipublicae quondam Constantinopoli Legato, ibi et alibi summâ curâ et peritiâ collectum, et nostrae Academiae, ultimâ voluntate traditum fuit: Et, cujus Legati Warneriani cura, PALMIO nostro antea commissa, vel ipso suadente, et, ut antea jam monuerat HENRICUS ALBERTUS SCHULTENSIUS, unum postulabat virum, huic uni labori addictum, quem, doctrinâ praesignem, grati accepimus. Et meus BERNARD, ita quondam amicus amico dicere mihi contigit, nostro ordini adscriptus, et mihi, propter veterem amicitiam; sed, –quid dicam mihi? -nam non solum laudes amicitia respicit, –at verô Academiae, doctrinâ et famâ, grandia pollicetur. Macte animi estote, Viri Clarissimi! Vobis singulis faustos dies, doctrinae, quam profitemini, felices profectus, et alumnos, Juvenes, docilitate, diligentiâ, modestiâ, moribus, et omni virtute spectabiles ex animo apprecor! Quid dicam, quantum Bibliothecae Academicae accesserit curae, quantum ornamenti, in primis operâ atque indefesso nostri vOORSTII labore, cui Cl. Viro et publicè gratias agere nullus dubito, qui nostros, hâc in parte, labores tam egregiè et tam amicè sublevaverit. Quam eximiam pulchritudinem; quales ornatus; qualem ordinem; qualem, ingenio inventam, arte dispositam, industriâ et labore perfectam amplificationem, CI. duce BRUGMANNO, in Horto Academico miramur! Nec minus, eodem praeëunte Cl. Viro, Historiae Naturalis Musaeum, quod optimi Regis beneficio debemus, insigniter auctum, et, systematico, ut vocant, ordine, ritè conjunctum contemplari, quin etiam, indagare, atque in usus praestantissimae promovendae disciplinae adhibere licet. Thesaurus Anatomicus, curâ et labore Cl. SANDIEORT, novis et egregiis ditatus praeparatis, quoque hoc anno, insignia cepit incrementa.