Latin
11 to 13
Šimun Kožičić Benja, De Corvatiae desolatione 11-13
Unproofread scanNot analysed yet
11. Quanti redimeretis nunc, patres amplissimi, pulcherrimam et diuitem Constantinopolim, cuius imperator et patriarcha Florentino concilio sub Eugenio Quarto interfuere! Hierosolimae enim, Antiochiae et Alexandriae nulla est iamdiu apud nos memoria, soli nunc Colossenses (ut uidemus) armis et magna animi fortitudine se tuentur. Vos uero cum longe abesse ab hostibus uos arbitremini, pace et ocio perfruimini. 12. Dicerem, Pater beatissime, si placeret, dicam tamen tua uenia –sed Sanctitatem tuam uosque, patres amplissimi, rogatos esse uelim ut bonam in partem quae dixero accipiatis: nouit enim Deus quod non mentior –tanto esse in periculo constitutum reliquum illud parum Coruatiae et Dalmatiae quod restat ut, si breui non subueneritis, Maumethanae seruitutis iugum certo certius sit subiturum. Sed auerte tu, Deus optime, tam mali ominis successum! Praemori enim mallem quam ut meo id factum esse tempore minores accipiant. Ad te itaque spectat, ut diximus, prouidere nequid Christiana respublica detrimenti capiat. Itaque age, Pater beatissime, ut tua nos ope seruatos esse caeteri Christiani intelligant. Pauca a uobis miseri poscimus et micis quae cadunt de mensis uestris saturari expetimus. 13. Quid prodest –per Deum rogo –aurum atque argentum insatiabili anxietate congerere si congestum tanquam gryphi custodiamus? Ingentes domorum moles erigimus easque ac si perpetuo in eis habitaturi essemus auro et marmoribus incrustamus. Quid preciosa suppellex? Et aurum, quod ad captiuorum redemptionem habere debet Ecclesia, ne in hostium potestatem deueniat (ut de templo Domini Assyrios sustulisse refert Ambrosius), in sacro quid facit, si prophanantur templa, sacraria spoliantur, uirgines corrumpuntur, sanctuarium Dei polluitur, si sacratissimum Christi corpus sacrilega hostium manu de tabernaculis educi et pedibus conculcari nullo uindice uidemus et patimur? Duo –per Deum omnipotentem! –pueri ex Modrusiensi nouissima praeda sex tantillis auenae modiis, tertius uno, quartus una placenta a Turcis redempti sunt, ita ut minima auri aut argenti parte, quod nimia cura custodimus, ne dum totam illam praedam redimere, sed, ne caperetur etiam, obsistere potuissemus.