Latin
5 to 8
Šimun Kožičić Benja, De Corvatiae desolatione 5-8
Unproofread scanNot analysed yet
5. Nicolaum uero, huius Ioannis filium, praecipua laude et omni commendatione dignum quis iure non estimauerit? Nam cum ditissimus esset, magna in Deum et sacra loca pietate flagrauit, complura diuersorum ordinum quae adhuc extant monasteria summa impensa extruxit, templis uero et sacerdotibus ad centum ducatorum millia elargitus est, ita ut nulla fuerit per totam Dalmatiam celebrior ecclesia cui auri aliquid uel argenti, aut preciosam uestem non legauerit. Validissimo deinde praesidio Illyricum a Turcis, dum prorex esset, tutari non destitit. Quarum rerum causa a Martino V. Pontifice Maximo per litteras Apostolicas summopere commendatus est. 6. Stephanus, eiusdem Bernardini pater, Mathiae item regi tria ducatorum milia mutuo dedit et suo etiam nomine apud Pium Pontificem Maximum, dum Mantuae ageret, legationis munus honorificentissime expleuit. A quo diuersis eum gratiarum et munerum praerogatiuis honestatum esse constat. 7. Sed ad nostros iam redeo, qui eam Illyrici partem excolunt quae Coruatia nunc appellatur habetque ab occidente et meridie Dalmatiam, a septentrione uero Colapi alluitur et iuxta Sauum fluuium in orientem protensa Macedonia terminatur. Eorum maiores etsi ditissimi fuerunt, ut diximus, ipsi tamen (prout inconstans et uaria esse solet fortuna) non modo mutuatam pecuniam non recuperauerunt, sed multis eos etiam ciuitatibus, oppidis et castellis, quae reges illi acceptorum beneficiorum memores ipsis concesserant, ingrata posteritas (post diutinam possessionem) expoliauit. Ad tria praeterea Christianorum millia praeter ingentem reliquam praedam intra hoc triennium amiserunt. Ex solo enim Modrusiensi agro mille et ultra hoc Aprili mense proxime decurso abductos esse recensuimus. 8. Longa uero esset hystoriarum connexio si quis a sexaginta annis ex quo Constantinopolim amisimus recensere uellet quot cruentissimis praeliis nostri nominis robur attritum sit, quot oppida direpta et incensa, quae uillae funditus euersae sint. Sed quid oppida aut uillas commemoro? Quae et quot prouinciae usque ad internitionem deletae, quotue Ecclesiae suppressae ab eo tempore et extinctae sint, si quis scire desyderat, Pontificii phisci libros inspiciat! An non et Tininiensis, quae in Tariotarum regione consistit, intra hoc triennium deleta est? An non mea, quae Corbauiensis antea nuncupabatur, uastata ea sede a Turcis, per Pium II. Pontificem Modrusiam translata est? Serpit hoc malum in uiciniores, et sicut Christiani principes (magno nostro malo) miseris nobis fidem non habent, ita et qui ante nos periere prioribus illis fortasse non crediderunt. Feruet bello Italia, et quando finis bellorum esse deberet, tunc aliud ex alio renascitur, ita ut nulla rei bene gerendae spes nostra aetate esse posse uideatur.