# De Corvatiae desolatione 9-10

Šimun Kožičić Benja, De Corvatiae desolatione, 9 to 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simun-kozicic-benja/de-corvatiae-desolatione/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simun-kozicic-benja/de-corvatiae-desolatione/9

9. Interiere iamdiu optimi illi imperatores, interiere item Christianissimi Gallorum reges, duces, marchiones et principes, qui ex ultimis Europae finibus, fidei zelo accensi et sola futurae beatitudinis spe ducti, collata pecunia et milite ut ciuitatem sanctam Hierusalem de manibus infidelium eriperent, Asiam penetrare et grauissima ac diuturna bella gerere certatim appetebant. Nos uero non pro uno templo unaue ciuitate, sed pro tota hac quae restat adhuc Christiani orbis parte, pro fide ipsa, pro relligione, pro urbe Roma, terrarum domina, et uobis omnibus tanto tempore iam continuo bellum gerimus, sola hac parte uobis infaeliciores quod Turcis uiciniores sumus. 10. Magna est certe, ut uideo, ira Dei in principes Christianos, qui unius freti obiectu aut breuissimi tractus intercapedine tutos se diu esse posse ab hostibus arbitrantur! An non eadem haec olim mens Graecis erat et Thracibus, Macedonibus quoque et maiori iam Illyriae parti, quorum gloria et imperium tanquam aqua praeteriit? Sed quo ritu uiuant nunc, aut quibus sacris initientur, o Paule apostole, Corinthii tui, Ephesii, Philippenses et Galatae si uideres, maximo certe dolore afficereris! Tu enim infirmantibus coinfirmabaris, patientibus uero remedium solamenque afferre consueueras. Et ut de laeta Maesia, de Epyro, de docta Graecia, de copiosa auri atque argenti Bosina deque Asia et Aphrica uno uerbo concludam: maximam iam Christiani orbis partem, nostra ignauia, priuatis odiis et commoditatibus inhiantes omnique recuperationis spe destituti, turpiter amisimus. Et quod ad fidem nostram per longum tempus conseruandam sufficeret, in unius oppiduli expugnatione aut priuati commodi assequutione una hora profundimus. Quod si caeteri principes Christiani mala nostra obaudiunt, futuram expeditionem simulant, intestina odia dissimulantes, tuum est, Pater beatissime, apprehendere arma et scutum, et exurgere in adiutorium nostrum! Tu es pastor ouium, te super regna et principes constituit Deus, et de manu tua pauperum Christianorum sanguis exquiretur!

---

Šimun Kožičić Benja, De Corvatiae desolatione. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/begnius-s-corvatiae.xml.
