# Lamentum paenitentiae 136-180

Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae, Lines 136-180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/136

Aspera sunt, quae peregi, acerba et grauia,
Propter quae si persequi me iustius decreueris,
Morti debitor et poenae noui quod repperiar.
Ad iniquitatem meam si conuertas oculos,
Facto poenaque condignum neminem repperies,
Cum quo me cremandum putes, conburendum censeas.
Ad escelerum mensuram criminumque copiam
Ipsae poenae tartarorum uix, credo, sufficient,
Dum nec talia nec tanta quis iniquus fecerit.
Anxius ob hoc suspiro, quod impie gesserim,
Pessimorum peccatorum saucius sum uulnere;
Difficile tantis malis esse saluus arbitror.
Arctor undique pressuris, conprimor angustiis,
Fluctuat mens in merore, cor natat in lacrimis;
Nec ulla timore multo requies est animo.
Arue polique marisque non tutabor sinibus,
Quin et haec ignis ardore resoluta defluent.
Vbi me miser abscondam? quo ante te fugiam?
Ab inmensitate tua mundi girum clauditur,
Caelum terramque tu reples, et sine te nihil est.
Qui placatum te non habet, iratum quo fugiet?
Agitur mens aegra passim diuersa considerans
Nec elucet euadendi uspiam effugium,
Sed abs te, domine, fuga et ad te reuersio.
Arma sumens poenitentis, saccum et cilicium,
Pulso pietatis aures, uiscera clementiae,
Verba fletus et doloris ingerens cum lacrimis.
Audi preces, et placare, mens quas aegra parturit,
Consideransque dolores inpende malagmata,
Quia tua sum factura tuaque plasmatio.
Adhibe, precor, medelam pessimis uulneribus,
Profluentia praestringens uitiorum ulcera,
Corrupta redintegrando sanitate perpeti.
Aufer me de luto fecis peccatorum omnium;
Emundare non contempnas, antequam discutias,
Et non ero tunc inmundus, si me nunc piaueris.
Accipis et peccatores, sed quos nunc iustificas;
Respicis multos ut Petrum, si deflentes poenitent,
Sicque lapsos ab inferna reuehis ad aethere.
Apud te redemptio est et misericordia,
Qua nisi propitiatus parcere decreueris,
Vae mihi, quod malos omnes praecedam ad uictimam.
Ac per hoc opto misellus, nec fuissem genitus,
Quia et lux ipsa praesens iam mihi tenebrae sunt,
Aeternae dampnationis pauendo pernitiem.

---

Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SISB_TOL%7Clame%7C001.
