Latin
Lines 46-90
Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae 46-90
Not analysed yet
Amarum est hoc, sed leue, quia pertransibile,
Sed amarius et graue, quod inreuocabile,
Quod poenarum non est finis nec doloris requies.
Ardens illic urit flamma dampnatorum corpora
Vltra reditum non sperat, quem illa susceperit;
Cuius pauore tabesco, liquesco formidine.
Arbiter et testis aequus ipse dum adueneris
Iustam reddere mercedem singulorum meritis,
Quo me saluare decernas, opus non inuenies.
Adeo districtum cernens examen iudicii
Duco uitam in merore iugiter et gemitu:
Iustum iudicem uisurus iam pauesco territus.
Amarus et pauidus tunc uultus tuus impiis,
Per quem nullus inpunitus erit habens crimina,
Nisi qui lacrimis illa nunc uiuens absterserit.
A tranquillitate tua tu numquam mutaberis,
Sed mitis parebis iustis, terribilis impiis,
Quos habuerit de culpa reos conscientia.
Ab iniquis iustos omnes segregans uelociter
Pones haedos ad sinistram et agnos ad dexteram;
Hos aeternae luci dabis, illos autem tenebris.
Ab ira furoris tui quis non conturbabitur?
Quae a nulla creatura cohiberi poterit,
Cum peremeris iniquos oris tui gladio.
Amputans uerbo, non ferro ceruices peccantium
Perdebis in tempestate festinanter impios,
Vitae sempiternae iustis conlaturus praemia.
"Accipite" dicens illis "regnum, quod paratum est
Vobis pro fructibus iustis et misericordiae."
His et illis "quae fecistis" cuncta tu testificans.
Adstabunt ante tribunal tuum omnes animae,
Quicquid in carne gesserunt narrantes ad singula.
Quid pro tam nefanda miser crimina respondeam?
Assertio falerata iustum nullum faciet,
Actus boni tantum facta, non uerba recipies,
Data singulis talenta cum usuris expetens.
Abactis et refutatis excusationibus
En homo tantum dicetur et opera illius;
Quae praecernens ut meretur confestim recipiet.
Archana tunc secretorum omnis conscientiae
Sic lustrabis, uelut uultum cernitur in speculo.
Heu mihi, qui parebo peior omni pessimo!
Ad personam non conuertes uisum, sed ad merita,
Nec natalibus insignem, sublimem prudentia
Facies tibi consortem, sed insontem opere.