# Lamentum paenitentiae 91-135

Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae, Lines 91-135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisbertus-toletanus/lamentum-paenitentiae/91

Abominabilis erit coram te iniquitas,
Nullus enim inmundorum tibi sociabitur;
Quomodo tunc fetens hircus mundis iungar ouibus?
Ante te iusti nec erit secura iustitia,
Quam si districte perquiras, et ipsa peccatum est;
Quin et ipsi nisi parcas, uae, periclitabitur.
Arguens in ueritate decernens iudicium,
Et in aequitate tua iustus uix saluabitur.
Vbi tunc ego parebo, peccator et impius?
Annalibus reseratis nudabuntur publice
Omnium hominum facta + et cogitationes;
Ac iustitiae statera tu librabis omnia.
Adpenso bono uel malo pars haec operarium
Vindicabit, quam momenti lances declinauerit.
Quid agam, si pondus mali me laeua iactauerit?
A iustitia diuerti nullo modo poteris
Nec personam acceptabis nec ulla munuscula,
Sed reddes unicuique iuxta sua opera.
Aspicient mali bonos, cum beatitudinem
Gloriae promeruerunt, et dolebunt acriter,
Quod non uixerint tam iuste, ut sic essent liberi.
A dolore in dolorem nequiorem transient,
Cum "abite maledicti" illis ipse dixeris
"In ignem, qui est paratus uobis et diabolo."
A requie beatorum uitae uel consortio
Se sublatos intuentes iunctosque diabolo,
Vt aeternis cum eodem dentur cruciatibus,
Adleuabunt ululatum et rugitum inmane
Planctum magnum facientes, amarum et ualidum,
Quale numquam fuit factum nec dictum uel uisum est.
Ad gentem gens, uir ad uirum pectora percutient,
Tribus ad tribum et regnum contra regnum ferient,
Viri denique seorsum et seorsum feminae.
Angeli tunc copulabunt scelere consimiles,
Quos cursim praecipitantes dabunt flammis inferi,
Vt par poena semper urat, quos par culpa sociat.
Abibunt uitae praecisi sublatique gaudio,
Quo perennis erit luctus dolorque perseuerans
Et consolatio nulla nec umquam reuersio.
A te quisquam non reuoluet prolatum iudicium,
Nec ab ullo requiretur, quem ipse perdideris,
Vltione sempiterna prauos omnes puniens.
Adeo praerogatiua mitto precum commoda
Fundens lacrimas, dum uiuo, rogans, dum intellego,
Ne me iuxta mala mea condempnandum censeas.

---

Sisbertus Toletanus, Lamentum paenitentiae. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/SISB_TOL%7Clame%7C001.
