# Epistolae 1.5

Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisebutus-gothorum-rex/epistolae/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisebutus-gothorum-rex/epistolae/1.5

Sed quia ex tuis cognovimus litteris non ob aliud te monasterium fuisse adeptum, nisi ut tuis opem possis ferre languoribus, miror cum damno multorum te esse vel felicem, et non magis te ea vel protinus emendare quae nuper crudeliter committere maluisti. Unde quia nostra praestolaris oracula, confestim accito notario, elegimus recitanda; quae cum tuis manibus prolata patuerint, omni calliditate deposita, ad nostram celeriter fratrumque tuorum praesentiam, tua dirigantur vestigia, ut vivida voce increpatus, et stylo verborum correptus, tandem resipiscens redeas ad incrementa virtutum.

---

Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1361/tmp1361/tmp1361.tmp1361.opp-lat1.xml.
