Latin
Letter 2
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc vero, ut sicut absque regni vestri admonitione eumdem sanctissimum relaxavimus, festinantes gratificare in omnibus regni vestri statum; ita et vestra eminentissima potestas petitionem nostram quae multorum consultu probatur esse animarum, bonis studiis cultorem te in omnibus ostendens. implere non dedigneris. Quod si in sua obsecratione tristis nostra voluntas non remanserit, apud serenissimum urbis dominum patrem vestrum auctorem nos suae maxime utilitati vestra agnoscebit in omnibus existere eminentia. Debiti a nobis officii jura persolvimus, et salutem dementiae vestrae nosse cupientes, litterario obsequio inquirimus ut et vestrae dementiae animus provocetur vicem rescripti rependere inquirentibus ac diligentibus.