# Epistolae 3.1

Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisebutus-gothorum-rex/epistolae/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisebutus-gothorum-rex/epistolae/3.1

SISEBUTI REGIS AD CAESAUIUM, Per Ansemundum directa. Si cordium scrutator sensibus vestris dilectionem nostram infunderet; si amorem nostrum vestris arcanis insereret; si quidquid de te cogito (quo aere verberato pandere nequeo) mentis vestrae obtutibus reseraret; credo etiam expulsa retinacula occasionum, expulsa negotia pereuntium causarum, expulsis ambagibus morarum nascentium, olim te nobis jam fuisse consocium et alternatio charitatis merum in utrisque fruere poterat animum. Sed, quantum intelligo, peccato si quidem meo ista mihi conscribo, ut nullos fructus quem prae caeteris diligo partibus meis reddatur [nec retributio compar sortibus meis reciprocetur ]. Quid enim dubitas, amice charissime, si fides Christianis adhibetur, suscipe foedera; si praemia quod apud te est vile percipe dona: profiteor, coram Deo ipso propitiante, promissionem meam in omnibus conservare, et sacrae devotionis propositum intemerata mente tenere. Dies enim quos debuit nobis bene degentibus copiosa laetitia in exsultatione deducere, cur cladium funera, cur pestis assidua, cur calamitas ruinosa consumens debeat mutilare? Nostrum quidem non indignus exspectare consilium, sed nostrum est quam diligimus, totumque pandere votum, quot sunt dies vitae nostrae scientes nescimus; illud enim intentio nostra dum tempus est debet intendere quod prodefaciat et in perpetuo tempore qua … juste, quam rectissimo modo, quam Dei freti clementia, res, Deo largitore, stare poscimus, utpote vigilantissimus cognitor de re ipsa potes advertere; quod si bella surgant, si mucro fervidus in qualibet parte desaeviat, si vita hominum tempus bellicosum non exigat; quem opinaris pro tantis sceleribus, pro ingestis cladibus, pro funestissimis illatis vulneribus, Deo reddere rationem? Mihi videtur, et sane rectum videtur, illum de tot malis tenere obnoxium, qui accipere noluit piissime oblatum remedium. Sed quid ista reteximus quem solummodo admonere sufficiat: revertamur ad vestram dilectionem amplissimam et nostram devotionem purissimam. Ansemundo fiducialiter crede, suspensa cabilatione recipe, remota suspicione quod jusseris in ejus pectore mite: noster etenim est, etsi impollitus eloquio, non puritatis studio; ego enim affectione sincera illa qua competunt elegavi, qua videntur instruxi, ut potui expolivi, unde ejus sinceritatem tibi gubernandam committo et qua minus compte fuerit consecutus per te, mihi charissime, ut me praesente defendo. Quid amplius vestrae experientiae intimem non invenio, cui me totum offerendum exopto. Hic autem lator ita est in cunctis obstructus, et sic finaliter ordinatus, quatenus quidquid vestra clementia ab illo quaesierit, opinor plenissimum vobis daturum responsum. Epistolae sane, quas publico vobis obtulerit, rectitudinem justitiae intimant atque limitem veritatis custodiunt; nihil enim gloriae vestrae officiunt, si magis expedibilia nobis fuerint contributa, et ad effectum, Deo miserante, qua unice flagitamus venerint concupita. Arcum nobis Ansemundo a vestra gloria destinatum ad luxit: ob hoc gratias vobis ampliores persolvimus, quod simul et verbis a vobis ditamur et munere.

---

Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1361/tmp1361/tmp1361.tmp1361.opp-lat1.xml.
