Latin
Letter 4
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAESARII PATRICII AD SISEBUTUM REGEM, Per Ursellum directa. Qua nobilis epistola vestra innotuit, qua quibusque modis insinuare decrevit, qua de industria aptata perpatuit, sinceriter legimus [spatiose tractavimus ],caute sane advertimus, et accito notario in ipso procinctu ut exciperet imperavimus, Jam novit quae dudum praescivit, gratias nempe nec immerito reddimus, quod clementi animo a vobis praecognita ipsi scienter agnovimus; sed sicut vostra clementia de plerisque nos maluit facere cognoscentes instar de omnibus vestros nobilissimos sensus reddimus quae gesta sunt certiores.