# Epistolae 4.1

Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisebutus-gothorum-rex/epistolae/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisebutus-gothorum-rex/epistolae/4.1

CAESARII PATRICII AD SISEBUTUM REGEM, Per Ursellum directa. Qua nobilis epistola vestra innotuit, qua quibusque modis insinuare decrevit, qua de industria aptata perpatuit, sinceriter legimus [spatiose tractavimus ], caute sane advertimus, et accito notario in ipso procinctu ut exciperet imperavimus, Jam novit quae dudum praescivit, gratias nempe nec immerito reddimus, quod clementi animo a vobis praecognita ipsi scienter agnovimus; sed sicut vostra clementia de plerisque nos maluit facere cognoscentes instar de omnibus vestros nobilissimos sensus reddimus quae gesta sunt certiores.

---

Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1361/tmp1361/tmp1361.tmp1361.opp-lat1.xml.
