Latin
Letter 6
Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae 6
Unproofread scanNot analysed yet
EUSEBIO EPISCOPO A SISEBUTO REGE DIRECTA Sancto ac venerabili patri Eusebio episcopo. Mortuam magis quam morituram epistolam de cinerosis sepulcris exortam quamlibet pollutam et omni contagione cinosam extremis vix attigimus manibus, quem magis anhelantem, utpote non mortuam, sed nunquam viventem aspeximus. Id in fumosis ipsis favillis advertimus, inanium vos esse sectatores causarum, et non rerum firmissimarum te consentaneum esse, sed miseris hominibus et inflatis inaniter consentire. Objectum hoc quod de ludis theatriis taurorum, scilicet, ministerio sis adeptus nulli videtur incertum: quis non videat quod etiam videre poeniteat. Beatis viris cadavera te ante ferre f tentia, et homines divinis cultibus assidue deditos tua exprobrare sententia reproba. Ergo deinceps nostrae perennitatis affatus nequaquam exspectes, sed huic viro qui Deo magis quam miserandis placet hominibus, Ecclesiam Barcinonensem regendam gubernandamque committe, quatenus Christo auspice gloriosa patuerit solemnitas Paschae, de ejus gaudeamus pontificatu optabile, et de vestra tandem vel sera consensione.