# Epistolae 7.1.1-13

Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae, 7.1.1 to 7.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sisebutus-gothorum-rex/epistolae/7.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sisebutus-gothorum-rex/epistolae/7.1.1

SISEBUTI REGIS DIRECTA AD THEUDILANEM, Dum ex laico habitu ad monasterium convertisset. Quis enim ultra vires immensas vobis non referat grates, quos inflammatio spiritus sancti suos fecit esse cultores? Quis denique fidelissimis nequeat attolli praeconiis, quos alacriores cognoscit pertendere in regionibus sempiternis? Ex hoc enim fides in opere comprobatur, cum ex fide opus bonum perficitur, et incunctanter confitemur adipisci coelestia, quos sponte efficaciter novimus relinquere terrena. Ergo indolis meae, ac meorum pignora luminum, meorumque viscerum splendidissima rudimenta, hoc opus quod in nobis cernimus esse indignum, firmitas vel fides in vobis praestet idoneum; nam numerosa frugum praestolamur colligere pretia, cum ex nostris seminibus destinasse confidimus ad regione beata agiographa, inter clamante, praecepta. Beati filios suos (inquit) qui constituunt in Sion, et domesticos suas hi Jerusalem; tali intellectu relinquitur, ut affectio paterna memoretur in filiis, eum meminerint quemadmodum educati fuerint in curis domesticis. Et licet non vos juxta sacra auctoris praeconia judicem subjectos, sed pretiosiores amicos, majora tamen de vobis auxilia mihi provenire non dubito, quos de gradu subjectione ad amicale confido transisse proposito. Verumtamen quia saepe mali odiunt bonos, et adversantur fidelibus infideles, quantum gracilitas subministrat ingenii, ut a me progenita viscera, quam pie cauteque vivatis, tenacius obsecro; et quos etiam devinctos in Domino junctione charitatis connexos esse confido, ut eum divina suffragia prolatis infra sententiis saeculi hujus fluctibus evitantes ad portum gaudeatis pervenisse victoriae. Poteram de omnium cupiditate nutricem malorum in procinctu parva colligere, sed superfluum fuit illos unquam aliena amplectere, quos sibimet debita delectanter dimittentes, novimus ad profuturam requiem destinasse. De superbia, scilicet, invidentiae germana quae vel sociam magis magisque cavenda est, cujus origo nefaria mortis fecit esse principium, sapientissime ultra omnes affirmante Petro apostolo: Invidia diaboli, inquit, mors intravit in orbem terrarum.

---

Sisebutus Gothorum Rex, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1361/tmp1361/tmp1361.tmp1361.opp-lat1.xml.
