# Capitula I-VI 1.1-2

Solinus, Capitula I-VI, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-vi/1.1

Sunt, qui videri velint, Romæ vocabulum ab Evandro primum datum, quum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat juventus Latina: servataque significatione impositi prius nominis, Romam Græce Valentiam nominatam: quam Arcades quoniam in excelsa habitassent parte montis, derivatum deinceps ut tutissima urbium arces vocarentur. Heraclidi placet, Troja capta quosdam ex Achivis in ea loca, ubi nunc Roma est, devenisse per Tiberim, deinde suadente Rome, nobilissima captivarum, quæ his comes erat, incensis navibus, posuisse sedes, instruxisse mnia, et oppidum ab ea Romen vocavisse. Agathocles scribit Romen non captivam fuisse, ut supradictum est; sed ab Ascanio natam, Æneæ neptem, appellationis istius causam fuisse. Traditur etiam proprium Romæ nomen, et verum magis, quod nunquam in vulgum venit, sed vetitum publicari, quandoquidem quo minus enuntiaretur, cerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc pacto noticiam eius aboleret fides placite taciturnitatis. Denique Valerius Soranus, quod contra interdictum id eloqui ausus foret; ob meritum profanæ vocis neci datum. Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronæ, cui sacrificatur ante diem duodecimum kalendarum januariarum: quæ diva præsul silentii istius prænexo obsignatoque ore simulachrum habet. De temporibus Urbis conditæ ambiguitatum quæstiones excitavit, quod quædam ibi multo ante Romulum culta sint. Quippe ante aram Hercules, quam voverat, si amissas boves reperisset, punito Caco, Patri Inventori dicavit. Qui Cacus habitavit locum, cui Salinæ nomen est, ubi Trigemina nunc porta. Hic ut Gellius tradit, quum ab Tarchone Tyrreno, ad quem legatus venerat missu Marsyæ regis, socio Megale Phryge, custodiæ foret datus, frustratus vincula, et unde venerat redux, præsidiis amplioribus occupato circa Vulternum et Campaniam regno, dum attrectat etiam quæ concesserant in Arcadum jura, duce Hercule, qui tunc forte aderat, oppressus est. Megalen Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti.

---

Solinus, Capitula I-VI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1.html.
