# Capitula I-VI 1.11-12

Solinus, Capitula I-VI, 1.11 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-vi/1.11

Etenim quum de animalibus, quæ digna dictu videbuntur, prout patria cujusque admonebit, simus notaturi, jure ab eo potissimum ordiemur, quod rerum natura sensus judicio, et rationis capacitate præposuit omnibus. Itaque, ut Democritus physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est, cujus profluvia non parvis spectata documentis, inter monstrifica merito numerantur. Contactæ his fruges non germinabunt, acescent musta, morientur herbæ, amittent arbores ftus, ferrum rubigo corripiet, nigrescent æra. Si quid canes inde ederint, in rabiem efferabuntur nocituri morsibus, quibus lymphaticos faciunt. Parva hæc sunt: bitumen in Judæa Asphaltites gignit lacus, adeo lentum mollitie glutinosa, ut a se nequeat separari: enimvero si abrumpere partem velis, universitas sequetur: scindique non potest, quoniam in quantum ducatur, extenditur; sed ubi admota fuerint cruore illo polluta fila, sponte dispergitur, et applicita tabe diducitur paulo ante corpus unum, fitque de tenacitate connexa contagione partitio repentina. Habet plane illud in se solum salutare, quod avertit sidus Helenæ perniciosissimum navigantibus. Ceterum ipsæ feminæ, quibus munus est necessitatis hujusmodi, quamdiu sunt in sua lege, non innocentibus oculis contuentur; aspectu specula vitiant, ita ut hebetetur visu fulgor offensus, et solitam æmulationem vultus exstinctu splendor amittat, faciesque obtusi nitoris quadam caligine nubiletur. Mulierum aliæ in æternum steriles sunt; aliæ mutatis conjugiis exuunt sterilitatem. Nonnullæ tantum semel pariunt; quædam aut feminas, aut mares semper. Post annum quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit; nam in annum octogesimum viri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium octogesimum et sextum annum agens genuit. Cato octogesimo exacto, ex filia Salonii clientis sui avum Uticensis Catonis procreavit. Compertum et illud est, quod inter duos conceptus quum intercessit paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule et Iphicle apparuit, fratre ejus, qui gestati eodem onere, intervallis tamen, quibus concepti fuerant, nati videntur. Et de Proconensi ancilla, quæ e duplici adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic Iphicles Iolaum creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam, atque alia Græca oppida exstruxit. Iolenses ab eo dicti, sepulcro ejus templum addiderunt, quod imitatus virtutem patrui, malis plurimis Sardiniam liberasset.

---

Solinus, Capitula I-VI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1.html.
