Latin
1.20
Solinus, Capitula I-VI 1.20
Not analysed yet
Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur, nihil de se antiquitatem mendaciter prædicasse, sed corruptam degeneri successione sobolem nostri temporis per nascentium detrimenta decus veteris proceritudinis perdidisse. Licet ergo plerique definiant, nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub divo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiæ adhuc in conditorio Sallustianorum videntur: postmodum, divo Claudio principe. Gabbaram nomine, ex Arabia advectum, novem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma hujusmodi, sicut nec post Claudium visa est. Quis enim jam ævo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cujus ossa olympiade quinquagesima et octava Tegea inventa a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque, quæ ex antiquitate memorias accersunt in fidem veri, hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, quum elata flumina plus quam vi amnica terras copissent, post discessum fluctuum inter plurima humi discidia humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta: cujus inspectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsam impendio captos miraculo, quod auditu refutaverant, oculis potitos. Non omiserim Salamine Euthymenis filium crevisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta voce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimis, immoderatis ægritudinum suppliciis compensasse præcipitem incrementi celeritatem. Mensuræ ratio bifariam convenit: nam quantus manibus expansis inter digitos longissimus modus est, tantum constat esse inter calces et verticem, Ideoque physici hominem minorem mundum judicaverunt. Parti dextera habilior adscribitur modus, lævæ firmitas major: unde altera gesticulationibus promptior est, altera oneri ferendo accommodatior. Pudoris disciplinam etiam inter defuncta corpora natura discrevit: ac si quando cadavera necatorum fluctibus evehuntur, virorum supina, prona fluitant feminarum.