# Capitula I-VI 1.24-26

Solinus, Capitula I-VI, 1.24 to 1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-vi/1.24

Cyrus memoriæ bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo præfuit, nominatim singulos alloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse. Cineas Pyrrhi legatus, postero die quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutavit. Rex Ponticus Mithridates duabus et viginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete jura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis Cynici fuit, in tantum se meditatione assidua provexit, ut a multis simul dicta, non modo sensuum, sed etiam verborum ordinibus detineret. Nihil tamen in homine aut metu, aut casu, aut morbo facilius intercipi, sæpe perspectum est. Qui lapide ictus fuerat, accepimus oblitum litterarum. Messallam certe Corvinum post ægritudinem, quam pertulerat, percussum proprii nominis oblivione, quamlibet alias ei sensus vigeret. Memoriam metus perimit: invicem vocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam, si nunquam fuerit, extorquet. Denique cum olympiade octava et quinquagesima victor Cyrus intrasset Sardis Asiæ oppidum, ubi tunc Cresus latebat, Atys filius regis, mutus ad id locorum, in vocem erupit vi timoris: exclamasse enim dicitur: " Parce patri meo, Cyre, et hominem te esse vel casibus disce nostris! " Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato princeps Porciæ gentis, senator optimus, imperator optimus, optimus orator, causam tamen quadragies et quater dixit, diversis odiorum simultatibus appetitus, semper absolutus. Unde Scipionis Æmiliani laus propensior, qui præter bona, quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore præcessit. Vir optimus Nasica Scipio judicatus est, non privato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento: quippe quod inventus dignior non fuit, cui præcipuæ religionis crederetur ministerium, quum oraculum moneret arcessi sacra deum Matris Pessinunte. Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt; sed hoc bonum hereditarium nunquam fuit, nisi in familia Curionum; in qua tres serie continua oratores fuere. Magnum hoc habitum est sane eo seculo, quo facundiam præcipue et humana et divina mirata sunt: quippe tunc percussores Archilochi ptæ Apollo prodidit, et latronum facinus deo coarguente detectum. Quumque Lysandcr Lacedæmonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus jacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret: nec prius destitit, quam Lysander cognito qui obisset diem, et quid a numine posceretur, inducias bello daret, usque dum congruæ supremis talibus exsequiæ ducerentur. Pindarum lyricum e convivii loco, cui imminebat ruina, ne cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux vocarunt, inspectantibus universis: quo effectum, ut solus impendens periculum evaderet.

---

Solinus, Capitula I-VI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1.html.
