Latin
1.3 to 1.5
Solinus, Capitula I-VI 1.3-5
Not analysed yet
Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quæ Maxima apud pontifices habetur, quum se ex Nicostrata, Evandri matre, quæ a vaticinio Carmentis dicta est, immortalem comperisset fore: conseptum etiam intra quod ritus sacrorum, factis bovicidiis, docuit Potitios. Hoc sacellum Herculi in boario foro est, in quo argumenta et convivii et majestatis ipsius remanent: nam divinitus illo neque canibus neque muscis ingressus est. Et enim cum viscerationem sacricolis daret, Myagrum deum dicitur imprecatus; clavam vero in aditu reliquisse, cuius olfactum refugerent canes; id usque nunc durat. Aedem etiam quæ Saturni ærarium fertur, comites ejus condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis illius cognoverunt extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium nominaverunt. Castelli quoque, quod excitaverant, portam Saturniam apellaverunt, quæ postmodum Pandana vocitata est. Pars infima et Capitolini montis habitaculum Carmenti fuit, ubi et Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portæ nomen datum est. Palatinum nemo dubitaverit, quin Arcades habeat auctores, a quibus primum Pallanteum oppidum: quod aliquandiu Aborigines habitatum, propter incomodum vicinæ paludis, quam præterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate, postmodum reliquerunt. Sunt, qui velint a balatibus ovium mutata littera, vel a Pale pastorali dea, aut, ut Silenus probat, a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi compresisse visus est, nomen monti adaptatum. Sed quamquam ista sic congruant palam est, prospero illi augurio deberi Romani nominis gloriam, maxime quum annorum ratio faciat cardinem veritati: nam ut affirmat Varro, auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rhea Silvia: vel, ut nonnulli, Marte et Ilia: dictaque est primum Roma Quadrata, quod ad æquilibrium foret posita. Ea incipit a silva, quæ est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitavit qui auspicato murorum fundamenta jecit duodeviginti natus annos, undecimo kalendas maias, hora post secundam ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarruntius prodidit, mathematicorum nobilissimus, Jove in piscibus, Saturno, Venere, Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis. Et observatum deinceps, ne qua hostia Parilibus cæderetur, ut dies ista a sanguine purus esset, cujus significationem de partu Iliæ tractam volunt. Idem Romulus regnavit annos septem et triginta. De Cæninensibus egit primum triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, qua Jovi Feretrio primus suspendit, et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphavit. De Veientibus tertio. Apud Capreæ paludem nonis quintilibus apparere desiit. Ceteri reges quibus locis habitaverunt, dicemus. Tatius in arce, ubi nunc est ædes Junonis Monetæ: qui anno quinto, postquam ingressus Urbem fuerat, a Laurentibus interemptus, septima et vicesima olympiade hominem exivit. Numa in colle primum Quirinali. Deinde propter ædem Vestæ in Regia, quæ adhuc ita appellatur: qui regnavit annis tribus et quadraginta, sepultus sub Janiculo. Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium ædes facta est: qui regnavit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. Ancus Martius, in summa Sacra via, ubi ædes Larum est: qui regnavit annos quatuor et viginti, obiit olympiade prima et quadragesima. Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam Novam viam: qui regnavit annos septem et triginta. Servius Tullius Esquiliis supra clivum Urbium: qui regnavit annos duos et quadraginta. Tarquinius Superbus, et ipse Esquiliis supra clivum Pullium ad Fagutalem lacum: qui regnavit annos quinque et viginti.