# Capitula I-VI 1.6-7

Solinus, Capitula I-VI, 1.6 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-vi/1.6

Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam; Pictori octava; Nepoti et Lutatio, opinionem Erathostenis et Appollodori comprobantibus, olympiadis septimæ anno secundo: Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextæ anno tertio. Collatis igitur nostris et Græcorum temporibus, invenimus, incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Ilium captum quadringentesimo tricesimo tertio. Quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem atavi materni Pelopis ediderat, intermissum Iphitus Eleus instauravit, post excidium Trojæ, anno quadringentesimo ocatavo. Ergo ab Iphito numeratur olympias prima. Ita sex mediis olympiadibus interjectis, quibus singulis anni quaterni imputantur cum septima cptante, Roma condita sit, inter exortum Urbis et Trojam captam, jure esse annos quadringentos et triginta tres constat. Huic argumento illud accedit, qui cum Caius Pompeius Gallus et Quintus Verannius Urbis conditæ anno octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis publicis annotata est. Quarter ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti viginti quatuor, quibus de septimæ olympiade annectendus primus annus est, ut in solido colligantur octingenti viginti quinque. Ex qua summa detractis viginti annos, et quatuor olympiadum retro sex, manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. Quapropter cum octingentesimo primo anno Urbis conditæ ducentesima septima olympias computetur, par est Romam septimæ olympiadis anno primo credi conditam. In qua regnatum est annis ducentis quadraginta tribus. Decemviri creati anno trecentesimo secundo. Primum Punicum bellum anno quadringentesimo octogesimo nono. Secundum quingentesimo tricesimo quinto. Tertium sexcentesimo quarto. Sociale sexcentesimo sexagesimo secundo. Ad Hircium et Caium Pansam consules anni septingenti et decem: quorum consulatu Cæsar Augustus est consul creatus, octavum decimum annum agens: qui principatum ita ingressus est, ut vigilantia illius uon modo securum, verum etiam tutum imperium esset. Quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et arma cessaverint, et ingenia floruerint, scilicet ne inerti justitio languerent virtutis opera, bellis quiescentibus.

---

Solinus, Capitula I-VI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1.html.
