# Capitula I-VI 1.8

Solinus, Capitula I-VI, 1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-vi/1.8

Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio est, quæ a rerum origine profunda caligine tegebatur. Nam ante Augustum Cæsarem incerto modo annum computabant, qui apud Ægyptios quatuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud Acarnanas sex, in Italia apud Lavinios tredecim, quorum annus trecentis septuaginta et quatuor diebus ferebatur. Romani initio annum decem mensibus computaverunt, a Martio auspicantes, adeo ut ejus die prima de annis vestalibus ignes accenderent, mutarent veteribus virides laureas, senatus et populus comitia agerent, matronæ servis suis cnas ponerent, sicuti Saturnalibus domini: illæ, ut per honores promptius obsequium provocarent; hi quasi gratiam repensarent perfecti laboris: maximeque hunc mensem principem testatur fuisse, quod qui ab hoc quintus erat, quintilis dictus est, deinde numero decurrente, december solemnem circuitum finiebat intra diem trecentesimum quartum: tunc enim iste munerus explebat annum, ita ut sex menses tricenum dierum essent, quatuor reliqui tricenis et singulis expedirentur. Sed quum ratio illa ante Numam a luna cursu discreparet, lunari computatione annum peræquarunt, quinquaginta et uno die auctis. Ut ergo perficerent duodecim menses, de sex mensibus superioribus detraxerunt dies singulos, eosque quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt, factique quinquaginta septem divisi sunt in duos menses, quorum alter novem et viginti, alter octo et viginti dies detinebant. Sic annus habere quinque atque quinquaginta et trecentos dies cpit. Postmodum, quum perspicerent, temere annum clausum intra dies, quos supra diximus, quandoquidem appareret, solis meatum non ante trecentesimum sexagesimum quintum diem, abundante insuper quadrantis particula, zodiacum conficere decursum; quadrantem illum et decem dies addiderunt, ut ad liquidum annus trecentis diebus sexaginta quinque et quadrante constaret, hortante observatione imparis numeri, quem Pythagoras monuit præponi in omnibus oportere. Unde propter dies impares, diis superis et januarius dicatur et martius: propter pares februarius, quasi ominosus, diis inferis deputatur. Quum itaque hæc definitio toto orbe placuisset, custodiendi quadrantis gratia, a diversis gentibus varie intercalabatur, nec unquam tamen ad liquidum fiebat temporum peræquatio. Græci ergo singulis annis undecim dies et quadrantem detrahebant, eosque octies multiplicatos in anno nonum reservabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses per tricenos dies scinderetur: qui anno nono restituti efficiebant dies quadringentos quadraginta quatuor, quos embolimos, vel hyperballontas nominabant.

---

Solinus, Capitula I-VI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1.html.
