Latin
1.9 to 1.10
Solinus, Capitula I-VI 1.9-10
Not analysed yet
Quod quum in initio Romani probassent, contemplatione parilis numeri offensi neglectum brevi perdiderunt, translata in sacerdotes intercalandi potestate: qui plerumque gratificantes rationibus publicanorum, pro libidine sua subtrahebant tempora, vel augebant. Quum hæc sic forent constituta, modusque intercalandi interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, vel omnino dissimulatus præteriretur, nonnunquam accidebat ut menses qui fuerant transacti hieme, modo æstivum, modo autumnale tempus inciderent. Itaque Cæsar universam hanc inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et, ut statum certum præteritus error acciperet, dies viginti et unum et quadrantem simul intercalavit: quo pacto regradati menses, de cetero statuta ordinis sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quatuor et quadraginta dies habuit: alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem, et tunc quoque vitium admissum est per sacerdotes. Nam quum præceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id observari ante quam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente. Sic per annos sex et triginta quum novem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod reprehensum Augustus reformavit, jussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra novem necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum fundata ratio est. Verum quum hoc, et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui pæne sine exemplo rerum potitus est, tanta et tot in vita ejus inveniuntur adversa, ut non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. Primum, quod apud avunculum in petitione magisterii equitum prælatus est ei Lepidus tribunus, cum quadam auspicantium cptorum nota; mox triumviratus collegium præ gravi potestate Antonii; Philippensis inde proscriptionis invidia; abdicatio Postumi Agrippæ post adoptionem; deinde desiderio ejus insignis pnitentia; naufragia Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum plurimæ; Perusina cura; detectum filiæ adulterium, et voluntas parricidalis; nec minore dedecore neptis infamia; incusatæ mortes filiorum: et amissis liberis non solus orbitatis dolor; Urbis pestilentia, fames Italiæ, bellum Illyricum, angustiæ rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio privigni Neronis, uxoris etiam et Tiberii cogitationes parum fidæ, atque in hunc modum plura. Hujus tamen suprema quasi lugeret seculum, penuria insequuta est frugum omnium; ac ne fortuitum, quod acciderat, videretur, imminentia mala non dubiis signis apparuerunt: nam Fausta quædam ex plebe, partu uno edidit quatuor geminos, mares duos, totidemque feminas, monstruosa fecunditate portendens futura calamitatis indicium: quamvis Trogus auctor affirmet in Ægypto septenos uno utero simul gigni: quod ibi minus mirum, quum ftifero potu Nilus, non tantum terrarum, sed etiam hominum, materna fecundet arva. Legimus Cnæum Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, quum viginti ejus liberis in theatro suo publicasse. Unde competens hoc loco duco super hominis generatione tractare.