Latin
2.12
Solinus, Capitula I-VI 2.12
Not analysed yet
Italicus excursus per Liburnos, quæ gens Asiatica est, procedit in Dalmatiæ pedem, Dalmatia in limitem lllyricum, in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Trojana prosapia in mores barbaros efferati. At ex altera parte per Ligurum oram in Narbonensem provinciam pergit, in qua Phocenses quondam fugati Persarum adventu, Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta condiderunt. Et C. Marius bello Cimbrico, factis manu fossis, invitavit mare, perniciosamque ferventis Rhodani navigationem temperavit: qui amnis præcipitatus Alpibus primo per Helvetios ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno, ipso quod invadit freto turbulentior; nisi quod fretum ventis excitatur, Rhodanus sævit et quum serenum est: atque ideo inter tres Europæ maximos fluvios et hunc computant. Aquæ quoque Sextiliæ eo loco claruerunt, quondam hiberna consulis, postea excultæ mnibus: quarum calor olim acrior, exhalatus per tempora evaporavit, nec jam par est famæ priori. Si Græcias cogitemus, præstat respicere litus Tarentinum: unde a promontorio, quod Acran Iapygian vocant, Achaiam destinantibus, citissima navigatio est.