Latin
2.3
Solinus, Capitula I-VI 2.3
Not analysed yet
Bocchus absolvit Gallorum veterem propaginem Umbros esse; Marcus Antonius refert eosdem, quod tempore aquosæ cladis imbribus superfuerint, Umbrios Græce nominatos. Liciniano placet, a Messapo Græco Messapiæ datam originem, versam postmodum in nomen Calabriæ, quam in exordio notri frater Peucetius Peucetiam nominarat. Par sententia est inter auctores, a gubernatore Æneæ appellatum Palinurum, a tubicine Misenum, a consobrina Leucosiam insulam a nutrice Caietam, ab uxore Lavinium, quod post Trojæ excidium, sicut Cosconius perhibet, quarto anno exstructum est. Nec omissum sit, Æneam æstate ab Ilio capto secunda, Italicis littoribus appulsum, ut Hemina tradit, sociis non amplius sexcentis, in agro Laurenti posuisse castra: ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicat Veneri matri, quæ Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscipit, tribusque mox annis cum Latino regnat socia potestate, quingentis jugeribus ab eo acceptis. Quo defuncto, summam biennio adeptus, apud Numicum parere desivit anno septimo, Patrisque Indigetis ei nomen datum. Deinde constituta ab Ascanio Longa Alba, Fidenæ, Antium, Nola a Tyriis, ab Eubensibus Cumæ: ibidem Sibyllæ sacellum est, sed ejus, quæ rebus Romanis quinquagesima olympiade interfuit, cujusque librum ad Cornelium usque Sullam pontifices nostri consulebant. Tunc enim una cum Capitolio igni absumptus est: nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. Hujus sepulcrum in Sicilia adhuc manet. Delphicam autem Sibyllam ante Trojana bella vaticinatam Bocchus autumat, cujus plurimos versus operi suo Homerum inseruisse manifestat. Hanc Herophile Erythrea annis aliquot intercedentibus consequuta est, Sibyllaque appellata est de scientiæ parilitate, quæ inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium maris multo ante præmonuit, quam id accideret. Ita Cumanam tertio fuisse post has loco, ipsa ævi series probat. Ergo Italia, in qua Latium antiquum antea a Tiberis ostiis ad usque Lirim amnem pertinebat, universa consurgit a jugis Alpium, porrecta ad Reginum verticem, et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem versus protenditur. Inde procedens paulatim, se Apennini montis dorso attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter Superum mare et Inferum, similis querneo folio, proceritate amplior, quam latitudine. Ubi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum alterum Ionium respectat æquor, alterum Siculum. Inter quas prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed linguis projectis sæpius, ac procurrentibus, distinctum promontoriis pelagus accipit. Ibi, ut sparsim notemus, arces Tarentinæ, Scyllacea regio cum Scylleo oppido, et Cratæide flumine Scylæ matre, ut vetustas fabulata est, Regini saltus, Pæstanæ valles, Sirenum saxa, amnissimus Campaniæ tractus, Phlegræi campi, Circæ domus, Tarracina insula ante circumflua immenso mari, nunc ævo nectente addita continenti, diversamque fortunam a Reginis experta, quos fretum medium a Siculis vi abscidit: Formiæ etiam Læstrigonibus habitatæ, multa præterea pollentissimis ingeniis edissertata, quæ præterire, quam inferius exsequi, tutius duximus. Verum Italiæ longitudo, quæ ab Augusta Prætoria per Urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et viginti millia passuum colligit: latitudo ubi plurimum quadringenta decem; ubi minimum, centum sex et triginta: arctissima est ad portum, quem Hannibalis Castra dicunt: neque enim excedit quadraginta millia. Umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet. At in solidum spatium circuitus universi vicies quadragies noviesque centena sunt. In quo ambitu adversa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur Europæ sinus primus: nam secundus a Lacinio auspicatus, in Acroceraunio metas habet.