# Capitula I-VI 2.4-6

Solinus, Capitula I-VI, 2.4 to 2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-vi/2.4

Ad hæc Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter juga Alpium gremio suo fundit, visendo fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit, subversusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Græcis dictus Eridanus. Intumescit exortu Canis tabefactis nivibus, et liquentibus brumæ pruinis, auctusque aquarum accessione, triginta flumina in Adriaticum defert mare. E memorabilibus inclytum et insigniter per omnium vulgatum ora, quod perpaucæ familiæ sunt in agro Faliscorum, quos Hirpos vocant. Hi sacrificium annuum ad montem Soractis Apollini faciunt: id operantes gesticulationibus religiosis, impune insultant ardentibus lignorum struibus, in honorem divinæ rei flammis parcentibus. Cujus devotionis mysterium munificentia senatus honorata, Hirpis perpetuo consulto omnium munerum vacationem dedit. Gentem Marsorum serpentibus illæsam esse, nihil mirum: a Circæ filio hi genus ducunt, et de avita potentia deberi sibi sciunt servitium venenorum: ideo venena contemnunt. Clius Æetæ tres filias dicit, Angitiam, Medeam, et Circen: Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis varias imaginum facies mentientem: Angitiam vicina Fucino occupavisse, ibique salubri scientia adversus morbos resistentem, quum dedisset hominem vivere, deam habitam: Medeam ab Jasone Buthroti sepultam, filiumque ejus Marsis imperasse. Sed quamvis Italia habeat hoc præsidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. Denique Amunclas, quas Amyclas ante Græci condiderant, serpentes fugavere. Illic frequens vipera insanabili morsu: brevior hæc ceteris, quam in aliis advertimus orbis partibus, ac propterea, dum despectui est, facilius nocet. Calabria chelydris frequentissima, et boam gignit, quem anguem ad immensam molem ferunt convalescere. Captat primo greges bubulos, et quæ plurimo lacte rigua bos est, ejus se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in seculo, ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini ejus nulla vis queat; et postremo depopulatis animantibus regiones, quas ohsederit, cogit ad vastitatem. Denique divo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in alvo occisæ boæ spectatus est solidus infans.

---

Solinus, Capitula I-VI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1.html.
