# Capitula I-VI 4

Solinus, Capitula I-VI, Poem 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-vi/4

Sardinia quoque, quam apud Timæum SandaliÇtin legimus, 'Ixnoèsan apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil ergo attinet dicere, ut Sardus Hercule, Norax Mercurio, procreati, quum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniæ, in hosce fines permeavissent, a Sardo terra, a Norace Noræ oppido nomen datum. Mox Aristæum regnando his proximum in urbe Caralis, quam condiderat ipse, conjuncto populo utriusque sanguinis, sejuges usque ad se gentes ad unum morem conjugasse, imperium ex insolentia nihil aspernatas. Sed ut hæc et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi insedit, præterea et Ilienses, et Locrenses transeamus, Sardinia est quidem absque serpentibus, sed quod aliis locis serpens, hoc solifuga Sardis agris. Animal perexiguum, qua aranei forma, solifuga dicta, quod solem fugiat. In metallis argentariis plurima est: nam solum illud argenti dives est. Occultim reptat, et per imprudentiam supersedentibus pestem facit. Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quæ in defluviis fontaneis provenit justo largius. Ea si edulio fuerit nescientibus, nervos contrahit, rictu diducit ora, ut, qui mortem oppetunt, facie ridentium intereant. Contra quidquid aquarum est, varie commodis servit. Stagna pisculentissima, hibernæ pluviæ in æstivam penuriam reservantur: nam homo Sardus opem plurimam de imbrido clo habet. Hoc collectaneum depascitur, ut sufficiat usui, ubi defecerint scaturigines. Fontes calidi et salubres aliquot locis effervescunt, qui medelas afferunt, aut solidant ossa fracta, aut abolent a solifugis insertum venenum, aut etiam ocularias dissipant ægritudines; sed qui oculis medentur, et coarguendis valent furibus: nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis attrectat: ubi perjurium non est, cernit clarius; si perfidia abnuit, detegitur facinus cæcitate, et captus oculis admissum tenebris fatetur.

---

Solinus, Capitula I-VI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1.html.
