Latin
5.1 to 5.2
Solinus, Capitula I-VI 5.1-2
Not analysed yet
Si respiciamus ad ordinem temporum, vel locorum, post Sardiniam res vocant Siculæ. Primo, quod utraque insula in Romanum arbitratum redacta, iisdem temporibus facta est provincia: cum eodem anno Sardiniam M. Valerius, alteram C. Flaminius prætor sortiti sunt. Adde, quod freto Siculo excipitur nomen Sardi maris. Ergo Sicilia, quod cum primis assignandum est, diffusis prominentibus triquetra specie figuratur. Pachynus adspectus in Peloponnesum, et meridianam plagam dirigit; Pelorias adversa vespero Italiam videt; Lilybæum in Africam extenditur. Inter quæ Pelorias præstat, laudata unico soli temperamento, quod neque humido in lutum madefiat, neque fatiscat in pulverem siccitate. Ea ubi introrsum recedit, et in latitudinem panditur, tres lacus obtinet: quorum unus quod piscium copiosus est, non equidem ad miraculum duxerim, sed quod ei proximans condensus arbustis inter virgultorum opaca feras nutriat, et admissis venantibus per terrenos tramites, quibus pedestris accessus excipit, duplicem piscandi venandique præbeat voluptatem, numeratur inter eximia. Tertium ara sacrum approbat, qua in media sita, brevia dividit a profundis. Qua ad eam pergitur, aqua crurum tenus pervenit: quod ultra est, nec explorari licet, nec attingi; et si fiat, qui id ausus sit, malo plectitur, quantamque sui partem gurgiti intimaverit, tantam it perditum. Ferunt quemdam in hæc alta quam longissime jecisse lineam, eam ut recuperaret dum demerso brachio nisum adjuvat, cadaver manum factam. Peloritana ora habitatur colonia Taurominia, quam prisci Naxum vocabant; oppido Messana; Regio Italiæ opposito, quod Regium a dehiscendi argumento R®gion Græci dictitabant. Pachyno multa thynnorum inest copia, echinis et omnibus mari nantibus pisculentissimum, ac propterea semper captura larga. Lilybitano Lilybæum oppidum decus est, et Sibyllæ sepulcrum. Sicaniæ diu ante Trojana bella Sicanus rex nomen dedit, advectus cum amplissima Iberorum manu; post Siculus Neptuni filius. In hanc plurimi Corinthiorum, Argivorum, Iliensium, Dorensium, Cretensium confluxerunt. Inter quos et Dædalus fabræ artis magister. Principem urbium Syracusas habet; in qua etiam cum hiberno conduntur serena, nullo non die sol est. Adde quod Arethusa fons in hac urbe est. Eminet montibus Ætna et Eryce. Vulcano Ætna sacer est, Eryx Veneri. In Ætnæ vertice hiatus duo sunt, crateres nominati, per quos eructatus erumpit vapor, præmisso prius fremitu, qui per æstuantes cavernarum latebras longo mugitu intra terræ viscera diu volvitur, nec ante se flammarum globi attollunt, quam interni strepitus antecedant. Mirum hoc est; nec illud minus, quod in illa ferventis naturæ pervicacia mixtas ignibus nives præfert, et licet vastis exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem. Itaque, invicta in utroque violentia, nec calor frigore mitigatur, nec frigus calore dissolvitur. Laudant alios montes duos, Nebroden et Neptunium: e Neptunio specula est in pelagus Tuscum, et Adriaticum; Nebroden damæ et hinnuli gregatim pervagantur: inde Nebrodes. Quidqquid Sicilia gignit sive soli sive hominis ingenio, proximum est his, quæ optima judicantur, nisi quod ftus terræ Centuripino croco vincitur. Hic primum inventa comdia. Hinc et cavillatio mimica in scena stetit. Hinc domo Archimedes, qui juxta siderum disciplinam machinarius commentator fuit. Hinc Lais illa, quæ eligere patriam maluit, quam fateri. Gentem Cyclopum testantur vasti specus. Læstrigonum sedes adhuc sic vocantur. Ceres inde magistra sationis frumentariæ. Hic ibidem campus Ennensis in floribus semper, et in omni vernus die. Quem propter est demersum foramen, quo Ditem patrem ad raptus Liberæ exeuntem fama est lucem hausum.