# Capitula I-VI 5.3-4

Solinus, Capitula I-VI, 5.3 to 5.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-vi/5.3

Inter Catinam et Syracusas certamen est de illustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diversæ partes adoptant. Si Catinenses audiamus, Anapis fuit, et Amphinomus; si quod malunt Syracusæ, Emantiam putabimus, et Critonem. Catinensis tamen regio causam dedit facto, in quam se quum Ætnæ incendia protulissent, juvenes duo sublatos parentes evexerunt in flammas illæsi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur Campus piorum. De Arethusa, et Alpheo verum est hactenus, quod conveniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde varia sunt. Dianam, qui ad Camerinam fluit, si habitus impudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex vineus et latex aquæ. Apud Segestanos Helbesius in medio flumine subita exæstuatione fervet. Acidem, quamvis demissum Ætna, nullus frigore antevertit. Himeræum clestes mutant plagæ: amarus denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur. Quanta in aquis, tanta novitas in salinis. Salem Agrigentinum si igni junxeris, dissolvitur ustione; cui si liquor aquæ proximaverit, crepitat, veluti torreatur. Purpureum Enna mittit: in Pachyno translucidus invenitur. Cetera salinarum metalla, quæ sunt aut Agrigento, aut Centuripiis proximantia, funguntur cautium ministerio: nam illinc excuduntur signa ad facies hominum, vel deorum. Thermitanis locis insula est arundinum ferax, quæ accommodatissimæ sunt in omnem sonum tibiarum; seu præcentorias facias, quarum locus est ad pulvinaria præcinendi; seu vascas, quæ foraminum numeris præcentorias antecedunt; seu puellatorias, quibus a sono clariore vocamen datur; sive gingrinas, quæ breviores licet, subtilioribus tamen modis insonant; aut milvinas, qua in accentus exeunt acutissimos; aut Lydias, quas et turarias dicunt; vel Corinthias, vel Ægyptias, aliasve a musicis per diversas officiorum et nominum species separatas. In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus quum siletur, si insonent tibiæ exsultabundus ad cantus elevatur, et quasi miretur vocis dulcedinem, ultra margines intumescit. Gelonium stagnum tetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo: alter, de quo si sterilis sumpserit, fecunda fiet; alter, quem si fecunda hauserit, vertitur in sterilitatem. Stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat: hoc pingue hæret arundinum comis de assiduo volutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos. Nec longe inde collis Vulcanius, in quo, qui divinæ rei operantur, ligna vitea super aras struunt, nec ignis apponitur in hanc congeriem: quum prosicias intulerunt, si adest deus, si sacrum probatur, sarmenta licet viridia sponte concipiunt, et nullo inflagrante habitu, ab ipso numine fit accendium. Ibi epulantes alludit flamma, quæ flexuosis excessibus vagabunda, quem contigerit, non adurit: nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite voti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturigines, et ut venæ fontium sufficiunt ripis subministrandis, ita in hac Siciliæ parte, solo nunquam deficiente, æterna rejectatione terram terra evomit.

---

Solinus, Capitula I-VI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1.html.
