# Capitula I-VIII 1.18-19

Solinus, Capitula I-VIII, 1.18 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-viii/1.18

Ante omnia subolem cogitantibus sternutatio post coitus cavenda, ne prius semen excutiat inpulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet umor paternus. quod si naturalis materia haeserit, decimus a conceptu dies dolore gravidas admonebit. iam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine visus hebetabitur: ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido. convenit inter omnes, corda primum ex universa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui: at ex ossibus spinas: ea propter capitate, si pars alterutra noceatur. plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color gravidis et pronior partitudo uteri, denique a quadragesimo die motus. alter sexus nonagesimo primum die palpitat et concepta femina gestantis vultum pallore inficit, crura quoque praepedit languida tarditate. in utroque sexu cum capilli germinant, incommodum maius est: fitque pleniluniis auctior aegritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. cum salsiores escas edit gravida, unguiculis caret partus. at cum prope ad uterum liberandum venerint momenta maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quoniam quidem letali mora oscitatio suspendit puerperia. Contra naturam est in pedes procedere nascentes, quapropter velut aegre parti appellantur Agrippae. ita editi minus prospere vivunt et de vita aevo brevi cedunt. denique in uno M. Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensae, ut non plura adversa pertulerit quam secunda: namque misera pedum valitudine et aperto coniugis adulterio et aliquot infelicitatis notis praeposteri ortus omen luit. feminis perinde est infausta nativitas, si concretum virginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliae, quae editis Gracchis ostentum hoc piavit sinistro exitu liberorum. Rursum necatis matribus natus est auspicatior: sicut Scipio Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem venerat, primus Romanorum Caesar dictus est. e geminis, si remanente altero alter abortivo fluxu, exciderit, alter qui legitime natus est, Vopiscus nominatur. quidam et cum dentibus procreantur, ut Cn. Papirius Carbo et M'. Curius, Dentatus ob id cognominatus. quidam vice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, cum in viris plures sint, in feminis pauciores. quos cynodontas vocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunae blandimenta promittunt: quibus ab laeva, versa vice.

---

Solinus, Capitula I-VIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1a.html.
