Latin
1.23 to 1.25
Solinus, Capitula I-VIII 1.23-25
Not analysed yet
Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea, quae spectata sunt inter externos. regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie aemula mentiebatur, ut postmodum Laodice uxor regia, obiecto populare isto, tamdiu dissimulaverit defunctum maritum, quoad ex arbitratu eius regni successor ordinaretur. inter Cn. Pompeium et C. Vibium humili loco natum tantus error extitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibii vocabulo cognominarent. oratorem L. Plancum Rubrius histrio sic implevit, ut et ipse Plancus a populo vocaretur. Armentarius murmillo et Cassius Severus orator ita se mutuo reddiderunt, ut si quando pariter viderentur, dinosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. M. Messalla censorius et Menogenes e faece vulgari hoc fuerunt uterque quod singuli, nec alium Messallam quam Menogenem nec Menogenem alium quam Messallam putaverunt. piscator ex Sicilia proconsuli Surae praeter alia etiam rictu oris comparabatur: ita in eadem vocis inpedimenta et tardatae sonum linguae naturalibus offendiculis congruebant. Interdum non modo inter externos, sed etiam inter deductos ex diversissima parte orbis miraculo indiscreti vultus fuere. denique cum Autonio iam triumviro Toranius quidam eximios forma pueros velut geminos trecentis sestertiis vendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparaverat, adeoque una res viderentur, nisi solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius gravaretur, non infacete Toranius id vel praecipue quod emptor criminabatur pretiosius probavit: neque enim mirum si forent pares gemini: illud nullis posse taxationibus aestimari, quod tantis spatiis diversitas separata plus quam geminos attulisset. quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in substantia sua iactitaret. Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur nihil de se antiquitatem mendaciter praedicasse, sed corruptam degeneri successione subolem nostri temporis per nascentium detrimenta decus veteris pulchritudinis perdidisse. licet ergo plerique definiant nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub divo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiae adhuc in conditorio Sallustianorum videntur: postmodum divo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia advectum novem pedum et totidem unciarum. sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma huiusmodi, sicut nec post Claudium visa est. quis enim iam aevo isto non minor parentibus suis nascitur? priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cuius ossa, olympiade quinquagesima et octava Tegeae inventa a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. scripta quoque quae ex antiquitate memorias accersunt in fidem veri hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, cum elata flumina plus quam vi amnica terras rupissent, post discessum fluctuum interplura hu mi discidia humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta: cuius inspectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsum inpendio captos miraculo, quod auditu refutaverant, oculis potitos. non omiserim Salamine Euthymenis filium crevisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta voce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimus inmoderatis aegritudinum suppliciis conpensasse praecipitem incrementi celeritatem.