# Capitula I-VIII 1.30-32

Solinus, Capitula I-VIII, 1.30 to 1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-viii/1.30

Post hunc M. Sergius duobus stipendiis primis adverso corpore ter et vicies vulneratus, secundo stipendio in proelio dexteram perdidit: qua de causa postea sibi manum ferream fecit, et cum neutra paene idonea ad proeliandum valeret, una die quater pugnavit et vicit sinistra, duobus equis eo insidente confossis: ab Hannibale bis captus refugit, cum viginti mensibus, quibus captivitatis sortem perferebat, nullo momento sine conpedibus fuerit et catenis: omnibus asperrimis proeliis, quae tempestate illa Romani experti sunt, insignitus donis militaribus, a Trasimenno Trebia Ticinoque coronas civicas rettulit: Cannensi quoque proelio, de quo refugisse eximium opus virtutis fuit, solus accepit coronam: beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in posteritatis eius successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis obumbrasset. Quantum inter milites Sicinius aut Sergius, tantum inter duces, immo ut verius dicam inter omnes homines Caesar dictator enituit. huius ductibus undecies centena XC et II milia caesa hostium: nam quantum bellis civilibus fuderit noluit adnotari. signis collatis quinquagies et bis dimicavit, M. Marcellum solus supergressus, qui novies et tricies pari modo fuerat proeliatus. ad haec nullus celerius scripsit, nemo velocius legit: quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse: benignitate adeo praeditus, ut quos armis subegerat clementia magis vicerit. Cyrus memoriae bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo praefuit, nominatim singulos adloquebatur. fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse: Cineas Pyrrhi legatus postero die, quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutavit. rex Ponticus Mithridates duabus et viginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete iura dixit. memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis cynici fuit, in tantum se meditatione assidua provexit, ut a multis simul dicta non modo sensuum, sed etiam verborum ordinibus detineret. nihil tamen in homine aut metu aut casu aut morbo facilius intercipi saepe perspectum est. qui lapide ictus fuerat accepimus oblitum litterarum, Messallam certe Corvinum post aegritudinem, quam pertulerat percussum proprii nominis oblivione, quamlibet alias ei sensus vigeret. memoriam metus perimit: invicem vocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam si numquam fuerit extorquet. denique cum olympiade octava et quinquagesima victor Cyrus intrasset Sardis Asiae oppidum, ubi tunc Croesus latebat, Atys filius regis, mutus ad id usque temporis, in vocem erupit vi timoris; exclamasse enim dicitur: parce patri meo, Cyre, et hominem te esse vel casibus disce nostris.

---

Solinus, Capitula I-VIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1a.html.
