Latin
1.33 to 1.34
Solinus, Capitula I-VIII 1.33-34
Not analysed yet
Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato princeps Poreiae gentis, senator optimus, orator optimus, optimus imperator, causam tamen quadragies et quater dixit, diversis odiorum simultatibus adpetitus, semper absolutus. unde Scipionis Aemiliani laus propensior, qui praeter bona quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore praecessit. vir optimus Nasica Scipio iudicatus est, non privato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento: quippe quod inventus dignior non fuit, cui praecipuae religionis crederetur ministerium, cum oraculum moneret arcessi sacra deum matris Pessinunte. Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt: sed hoc bonum hereditarium numquam fuit nisi in familia Curionum, in qua tres serie continua oratores fuere. magnum hoc habitum est sane eo saeculo, quo facundiam praecipue et humana et divina mirata sunt. quippe tunc percussores Archilochi poetae Apollo prodidit, et latronum facinus deo coarguente detectum. cumque Lysander Lacedaemonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus iacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret: nec prius destitit, quam Lysander cognito qui obisset diem et quid a numine posceretur, indutias bello daret, usque dum congruae supremis talibus exequiae ducerentur. Pindarum lyricum e convivii loco cui imminebat ruina, ne cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux vocaverunt, inspectantibus universis: quo effectum, ut solus impendens periculum evaderet. numerandus post deos Cn. Pompeius Magnus intraturus Posidonii domum, clarissimi tunc sapientiae professoris, percuti ex more a lictore fores vetuit, summissisque fascibus, quamlibet confecto Mithridatico bello et orientis victor, sententia propria cessit ianuae litterarum. Africanus prior Q. Ennii statuam imponi sepulcro suo iussit. Uticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alium ex Cypria legatione Romam advexit, professus plurimum se eo facto senatui et populo contulisse, quamlibet proavus eius saepissime censuisset Graecos urbe pellendos. Dionysius tyrannus vittatam navem Platoni obviam misit: ipse cum albis quadrigis egredientem in littore occurrens honoratus est. perfectam prudentiam soli Socrati, oraculum Delphicum adiudicavit.