# Capitula I-VIII 1.35-37

Solinus, Capitula I-VIII, 1.35 to 1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-viii/1.35

Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo effulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. humilis haec atque ideo famae obscurioris, cum ad patrem, qui supplicii causa claustris poenalibus continebatur, aegre obtinuisset ingressum, exquisita saepius a ianitoribus ne forte parenti cibum sumministraret, alere eum uberibus suis deprehensa est: quae res et locum et factum consecravit: nam qui morti destinabatur, donatus filiae, in memoriam tanti praeconii reservatus est: locus dicatus suo numini Pietatis sacellum est. navis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur vittas castitatis, contulit Claudiae principatum pudicitiae. at Sutpicia Patereuti filia, M. Fulvii Flacci uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere detecta est, quae simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret. Quod attinet ad titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri iure debuerit: namque Cornelius Sulla dictus potius est quam fuit felix. solum certe beatum cortina Aglaum iudicavit, qui in angustissimo Arcadiae angulo pauperis soli dominus numquam egressus paterni cespitis terminos invenitur. II. De homine satis dictum habeo. nunc, ut ad destinatum revertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est atque adeo principaliter in Italiam, cuius decus iam in urbe contigimus. sed Italia tanta cura ab omnibus dicta, praecipue M. Catone, ut iam inveniri non sit quod non veterum auctoram praesumpserit diligentia, largiter in laudem excellentis terrae materia suppetente, dum scriptores praestantissimi reputant locorum salubritatem, caeli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum, innoxios saltus, vitium olearumque proventus, nobilia pecuaria, tot amnes, lacus tantos, bifera violaria: inter haec Vesubium flagrantis animae spiritu vaporatum, tepentes fontibus Baias, colonias tam frequentes, tam adsiduam novarum urbium gratiam, tam clarum decus veterum oppidorum, quae primum Aborigines Aurunci Pelasgi Arcades Siculi, totius postremo Graeciae advenae et in summa victores Romani condiderunt: ad haec laterum portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis accommodatas.

---

Solinus, Capitula I-VIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1a.html.
