# Capitula I-VIII 1.38

Solinus, Capitula I-VIII, 1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-viii/1.38

Verum ne prorsus intacta videatur, in ea quae minus trita sunt animum intendere haud absurdum videtur et parcius depasta levibus vestigiis inviare. nam quis ignorat vel dicta vel condita a Iano Ianiculum, a Saturno Latium atque Saturniam, a Danae Ardeam, a comitibus Herculis Polyclen, ab ipso in Campania Pompeios, qua victor ex Hispania pompam boum duxerat? in Liguria quoque lapidarios campos, quod Iovi eo dimicante creduntur pluvisse saxa: regionem Ionicam ab Ione Aulochi filia, quam procaciter insidentem vias Hercules ut ferunt interemit: Archippen a Marsya rege Lydorum, quod hiatu terrae haustum dissolutum est in lacum Fucinum: ab Iasone templum Iunonis Argivae. a Pelopidis Pisas: a Cleolao Minois filio Daunios: Iapygas ab Iapyge Daedali filio: Tyrrhenos a Tyrrheno Lydiae rege: Coram a Dardano: Agyllam a Pelasgis, qui primi in Latium litteras intulerunt: ab Haleso Argivo Faliscam: a Falerio Argivo Falerios: Fescenninum quoque ab Argivis: portum Parthenium a Phocaensibus: Tibur, sicut Cato facit testimonium, a Catillo Arcade praefecto classis Euandri; sicut Sextius, ab Argiva iuventute. Catillus enim Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas interitum, Oeclei avi iussu cum omni fetu ver sacrum missus tres liberos in Italia procreavit, Tiburtum Coram Catillum, qui depulsis ex oppido Siciliae veteribus Sicanis a nomine Tiburti fratris natu maximi urbem vocaverunt. mox in Bruttiis ab Ulixe. extructum templum Minervae. insula Ligea appellata ab eiecto ibi corpore Sirenis ita nominatae: Parthenope a Parthenopae Sirenis sepulcro, quam Augustus postea Neapolim esse maluit: Praeneste, ut Zenodotus, a Praeneste Ulixis nepote Latini filio; ut Praenestini sonant libri, a Caeculo, quem iuxta ignes fortuitos invenerunt, ut fama est, Digoidiorum sorores. Notum est a Philoctete Petiliam constitutam, Arpos et Beneventum a Diomede, Patavium ab Antenore, Metapontum a Pyliis, Scylaceum ab Atheniensibus, Sybarim a Troezeniis et a Sagari Aiacis Locrii filio, Sallentinos a Lyctiis, Anconam a Siculis, Gabios a Galatio et Bio Siculis fratribus, ab Heraclidis Tarentum, insulam Tempsam ab Ionibus, Paestum a Dorensibus, a Myscello, Achaeo Crotonam, Regium ab Chalcidensibus, Cauloniam et Terinam a Crotoniensibus, a Nariciis Locros, Heretum a Graecis in honorem Herae (sic enim Iunonem Graeci vocant), Ariciam ab Archilocho Siculo, unde et nomen, ut Heminae placet, tractum. hoc in loco Orestes oraculo monitus simulacrum Scythicae Dianae, quod de Taurica extulerat, prius quam Argos peteret consecravit. a Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Metapontum quod nunc Vibo dicitur, Bocchus absolvit. Gallorum veterum propaginem Umbros esse M. Antonius refert; hos eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, Umbrios graece nominatos. Liciniano placet a Messapo Graeco Messapiae datam originem, versam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominaverat. a gubernatore Aeneae appellatum Palinurum, a tubicine Misenum, a consobrina Leucosiam insulam inter omnes perspicue convenit; a nutrice Caietam, ab uxore Lavinium quod post Troiae excidium, sicuti Cosconius perhibet, quarto anno extructum est.

---

Solinus, Capitula I-VIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1a.html.
