# Capitula I-VIII 1.39-40

Solinus, Capitula I-VIII, 1.39 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-viii/1.39

Nec omissum sit Aenean aestate ab Ilio capto secunda Italicis litoribus adpulsum, ut Hemina tradit, sociis non amplius sexcentis, in agro Laurenti posuisse castra: ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicat Veneri matri quae Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscepit, tribusque mox annis cum Latino regnat socia potestate, quingentis iugeribus ab eo acceptis: quo defuncto summam biennio adeptus apud Numicium parere desiit anno septimo. patris Indigetis ei nomen datum. deinde constituta ab Ascanio, longa Alba, Fidenae, Aricia; Nola a Tyriis, ab Euboensibus Cumae. ibidem Sibyllae sacellum est, sed eius quae rebus Romanis quinquagesima olympiade interfuit cuiusque librum ad Cornelium usque Sullam pontifices nostri consulebant: tunc enim una cum Capitolio igni absumptus est. nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. huius sepulcrum in Sicilia adhuc manet. Delphicam autem Sibyllam ante Troiana bella vaticinatam Bocchus autumat, cuius plurimos versus operi suo Homerum inseruisse manifestat. hanc Herophilen Erythraea annis aliquot intercedentibus insecuta est Sibyllaque appellata est de scientiae parilitate, quae inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium maris multo ante praemonuit quam id accideret. ita Cumanam tertio fuisse post has loco ipsa aevi series probat. Ergo Italia, in qua, Latium antiquum antea a Tiberinis ostiis ad usque Lirim amnem pertinebat, universa consurgit a iugis Alpium, porrecta ad Reginum verticem et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem versus protenditur. inde procedens paulatim se Appennini montis dorso attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter supernum mare et inferum, similis querneo folio, scilicet proceritate amplior quam latitudine. ubi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum alterum Ionium respectat aequor, alterum Siculum: inter quas prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed linguis proiectis saepius ac procurrentibus distinctum promunturiis pelagus accipit. ibi, ut obvia passim notemus, arces Tarentinae, Scyllacea regio cum Scyllaeo oppido et Crateide flumine Scyllae matre, ut vetustas fabulata est, Regini saltus, Paestanae valles, Sirenum saxa, amoenissimus Campaniae tractus, Phlegraei campi, Circae domus Tarracina insula ante circumflua inmenso mari, nunc aevo nectente addita continenti diversamque fortunam a Reginis experta, quos fretum medium a Siculis vi abscidit, Formiae etiam Laestrygonibus habitatae, multa praeterea pollentissimis ingeniis edissertata, quae praeterire quam inferius exequi tutius duximus.

---

Solinus, Capitula I-VIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1a.html.
