# Capitula I-VIII 1.41-45

Solinus, Capitula I-VIII, 1.41 to 1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-viii/1.41

Verum Italiae longitudo, quae ab Augusta Praetoria per urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et viginti milia passuum colligit, latitudo ubi plurimum quadringenta decem, ubi minimum centum triginta sex; artissima est ad portum quem Hannibalis castra dicunt, neque enim excedit quadraginta milia; umbilicum ut Varro tradit in agro Reatino habet. at in solidum spatium circuitus universi vicies centena quadraginta novem sunt. in quo ambitu adversa Loerensium fronte ortus a Gadibus finitur Europae sinus primus; nam secundus a Lacinio auspicatus in Acroceraunio metas habet. Ad haec Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter iuga Alpium gremio sugo fundit, visendo fonte in Ligurum finibus, unde se, primum Padus proruit submersusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Graecis dictus Eridanus. intumescit ex ortu canis tabefactis nivibus et liquentibus brumae pruinis auctusque aquarum accessione triginta flumina in Hadriaticum defert mare. E memorabilibus inclutum et insigniter per omnium vulgatum ora, quod perpaucae familiae sunt in agro Faliscorum quos Hirpos vocant. hi sacrificium annuum ad Soractis montem Apollini faciunt: ad operantes gesticulationibus religiosis impune exultant ardentibus lignorum struibus, in honorem divinae rei flammis parentibus. cuius devotionis mysterium munificentia senatus honorata Hirpis perpetuo consulto omnium munerum vacationem dedit. Gentem Marsorum serpentibus inlaesam esse nihil mirum: a Circae filio genus ducunt et de avita potentia deberi sibi sciunt servitium venenorum: ideo venena contemnunt. C. Coelius Aeetae tres filias dicit Angitiam Medeam Circen: Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis varias imaginum facies mentientem: Angitiam vicina Fucino occupavisse ibique salubri scientia adversus morbos resistentem, cum dedisset homines vivere, deam habitam: Medeam ab Iasone Buthroti sepultam filiumque eius Marsis imperasse. Sed quamvis Italia habeat hoc praesidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. denique Amunclas, quas Amyclas ante Graeci condiderant, serpentes fugavere. illic frequens vipera insanabili morsu: brevior haec ceteris quas in aliis advertimus orbis partibus ac propterea, dum despectui est, facilius nocet. Calabria chersydris frequentissima et boas gignit, quem anguem ad inmensam molem ferunt convalescere. captat primo greges bubulos et quae plurimo lacte rigua bos est, eius se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in saeculo ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla vis queat: et postremo depopulatis animantibus regiones quas obsederit cogit ad vastitatem. Divo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in alvo occisae boae spectatus est solidus infans.

---

Solinus, Capitula I-VIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1a.html.
